Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous paragraph

Next paragraph

POETA:

Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda. (Diomedis equi VIII) Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. [ERROR: no reftable :](Baltheus Hippolites IX) Post hęc iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus. [ERROR: no reftable :](Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat, abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter bellicę uirtutis decus atque gloriam. [ERROR: no reftable :](Cerberus XI) Aiunt pręterea, si credere dignum est, eundem ad inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad superos tulisse, umbris hominibusque terribilem, cuncta Cociti loca latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? [ERROR: no reftable :](Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut page alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest immani aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest heroum gesta concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant, me magis delectat ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.