Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte
sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et
cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est
uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus
tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus
appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime
digeruntur, quam breuius potero, perstringam. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Hercules cum tauro Pasiphes
ad Euristeum reuersus ludos Olympicos instituit, ne suę prouincię homines ocio torperent, sed
potius in uirtutis certamine uarie exercerentur. Vtque ubique inuictus esset, a diis dona fertur
accepisse: a Pallade peplum, [ERROR: no reftable :](Arma) a Vulcano clauam et thoracem, a Neptuno equos, a
Mercurio ensem, ab Apolline sagitas atque arcum. [ERROR: no reftable :](Gygantes) His armis munitus cum
Gygantibus, uasta atque ardua proceritate uiris ad Palenen certauit, cum illi aduersus Iouem
pręliarentur. [ERROR: no reftable :](Prometheus) Prometheum in Caucaso ferreis nexibus uinctum et aquilę iecur
page
eius lacerantis feritati subiectum, eo quod ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra
detulisset, miseratus utraque calamitate liberauit, quasi hominum benefactorem. In Lybiam
aduersus Geryonem profectus, [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum Gygantem ad palestrę certamen
prouocatus cum deiectum humi afflixisset et ex eo fortiorem fuisset expertus, terra matre uires
ei suppeditante, medium arripuit et neruosis fortibusque ulnis in sublime elatum non permisit
solum contingere, donec inter brachia ui multa compressum languescente paulatim anhelitu
deficere compulit. [ERROR: no reftable :](Busyris) In Aegypto atrocissimum Busyridem tyrannum, hospites
interficere solitum, cęde mulctauit, ut alios a periculo liberos redderet. [ERROR: no reftable :](Columnę) Ad Gades
duas columnas posuit direptisque rupibus Oceanum in mediam terram ad usum induxit
hominum nauigantiumque maximum emolumentum. [ERROR: no reftable :](Chrysauri filii) In Hispania Chrysauri
regis tris filios pręlio superatos sua manu interfecit. Inde uicto Geryone cum armentis eius
rediens ad Cumas cum Gygantibus congressus uicit. [ERROR: no reftable :](Sicani) In Sicilia Ericem, Butę filium,
Sicilię regem, multorum ante uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do
muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, [ERROR: no reftable :](Cacus) Cacum, Vulcani filium, qui
aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini
latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque
et horrificum spirantibus stridorem se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum
interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis
reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Neptunni liberis,
dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus
est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter
alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc
contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi lapidum
acerui passim iacent. [ERROR: no reftable :](Centauri) In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros
semiequos inuadens uicit, manibus calcibusque frustra repugnantes. Pro Deianirę, Oenei filię,
[ERROR: no reftable :](Achelous) coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in
taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod
Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor
Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam
fluuium traiicere necesse esset, [ERROR: no reftable :](Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem
translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium
strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque
page
seruauit. [ERROR: no reftable :](Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de
duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset.
[ERROR: no reftable :](Euritus) Euritus Oechalię rex fuit. Oechalia Laconię prouincię pars est Thessalię proxima, ab
Oechalio fluuio, qui eam pręterfluit, sic denominata. Is, cum Iolen filiam Herculi
despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens,
ipsum et liberos eius internicione deleuit et Iolen raptam atque ablatam ardenter medulitusque
amauit. [ERROR: no reftable :](Troia) Troiam quoque quondam fertur expugnasse, quod testatus est poetarum
princeps Vergilius dicens: Vt bello egregias olim euerterit urbes, Troiam Oechaliamque.
Nescio an quicquam aliud a poetis de illo relatum habeamus, nisi quod Nessi dolis tunicam
[ERROR: no reftable :](Herculis mors) Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam
puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque
ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus
egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere
feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non
tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum
plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac
diminui, ne tanta uideantur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
|