Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous paragraph

Next paragraph

POETA:

Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime digeruntur, quam breuius potero, perstringam. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Hercules cum tauro Pasiphes ad Euristeum reuersus ludos Olympicos instituit, ne suę prouincię homines ocio torperent, sed potius in uirtutis certamine uarie exercerentur. Vtque ubique inuictus esset, a diis dona fertur accepisse: a Pallade peplum, [ERROR: no reftable :](Arma) a Vulcano clauam et thoracem, a Neptuno equos, a Mercurio ensem, ab Apolline sagitas atque arcum. [ERROR: no reftable :](Gygantes) His armis munitus cum Gygantibus, uasta atque ardua proceritate uiris ad Palenen certauit, cum illi aduersus Iouem pręliarentur. [ERROR: no reftable :](Prometheus) Prometheum in Caucaso ferreis nexibus uinctum et aquilę iecur page eius lacerantis feritati subiectum, eo quod ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra detulisset, miseratus utraque calamitate liberauit, quasi hominum benefactorem. In Lybiam aduersus Geryonem profectus, [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum Gygantem ad palestrę certamen prouocatus cum deiectum humi afflixisset et ex eo fortiorem fuisset expertus, terra matre uires ei suppeditante, medium arripuit et neruosis fortibusque ulnis in sublime elatum non permisit solum contingere, donec inter brachia ui multa compressum languescente paulatim anhelitu deficere compulit. [ERROR: no reftable :](Busyris) In Aegypto atrocissimum Busyridem tyrannum, hospites interficere solitum, cęde mulctauit, ut alios a periculo liberos redderet. [ERROR: no reftable :](Columnę) Ad Gades duas columnas posuit direptisque rupibus Oceanum in mediam terram ad usum induxit hominum nauigantiumque maximum emolumentum. [ERROR: no reftable :](Chrysauri filii) In Hispania Chrysauri regis tris filios pręlio superatos sua manu interfecit. Inde uicto Geryone cum armentis eius rediens ad Cumas cum Gygantibus congressus uicit. [ERROR: no reftable :](Sicani) In Sicilia Ericem, Butę filium, Sicilię regem, multorum ante uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, [ERROR: no reftable :](Cacus) Cacum, Vulcani filium, qui aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque et horrificum spirantibus stridorem se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi lapidum acerui passim iacent. [ERROR: no reftable :](Centauri) In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros semiequos inuadens uicit, manibus calcibusque frustra repugnantes. Pro Deianirę, Oenei filię, [ERROR: no reftable :](Achelous) coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, [ERROR: no reftable :](Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque page seruauit. [ERROR: no reftable :](Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset. [ERROR: no reftable :](Euritus) Euritus Oechalię rex fuit. Oechalia Laconię prouincię pars est Thessalię proxima, ab Oechalio fluuio, qui eam pręterfluit, sic denominata. Is, cum Iolen filiam Herculi despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens, ipsum et liberos eius internicione deleuit et Iolen raptam atque ablatam ardenter medulitusque amauit. [ERROR: no reftable :](Troia) Troiam quoque quondam fertur expugnasse, quod testatus est poetarum princeps Vergilius dicens: Vt bello egregias olim euerterit urbes, Troiam Oechaliamque. Nescio an quicquam aliud a poetis de illo relatum habeamus, nisi quod Nessi dolis tunicam [ERROR: no reftable :](Herculis mors) Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.