Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous paragraph

Next paragraph

THEOLOGVS:

Videtur tamen illa Euangelii autoritas huic assertioni nostrę nonnihil obstare, ubi singuli operarii unum denerium accipiunt, tam primi qui tota die in uinea patrisfamilias laborarunt, quam nouissimi qui postmeridiana hora uocati minus operis exhibuerunt. Sed cum parabola illa iis prędicetur, qui ecclesiam Dei ędificant pie recteque uiuendo, denarius ęque singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino plus proponitur pręmii. Nunquid secus ipse sentis?

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.