Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis
perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte
fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum
pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille
page
Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte
egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto
aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium
sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem
assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram perfectionis. Si uis , inquit, ad
uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et
da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici
uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse
necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos
plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non
inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris
ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte
aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris
Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse,
Deum nequaquam.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
|