Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous paragraph

Next paragraph

THEOLOGVS:

Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc repetenda sunt. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Aduecto, inquis, Pasiphes tauro ludos Olympicos instituit, ut homines ludorum illorum certaminibus intenti et ocium fugerent et magis robusti ac strenui redderentur. Sed nostrorum certamen est illa quotidiana pugna carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. In qua uincere longe gloriosius est quam in ludis istis Olympionicen esse. Superata enim carnis pugna in bonis, quę spiritus suggerit, exercentur. [ERROR: no reftable :](Ad Tim. IV) Atque hoc illud est, quod Timotheo pręcipit Apostolus dicens: Exerce te ad pietatem! Nam corporis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam dixisti: [ERROR: no reftable :](Arma) ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam, thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum. Nostri uero id agunt, ne a uitiis superentur, ne diabole succumbant. Et sicut Apostolus iubet, ita armantur. [ERROR: no reftable :](Ad Eph. VI) Induite uos , inquit, armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam page Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induite loricam iustitie, et calciati pedes in pręparationem euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te Christianum, ut es, exhibe. Quod cum feceris, Herculis arma illa non modo non miraberis, uerum etiam ridebis. [ERROR: no reftable :](Gygantes) Post hęc abs te dictum memini illum ad Palenen cum Gygantibus decertasse. Certauit et Dauid noster cum Golia Gygante atque inermis armatum superauit. Sed magis commendatur, quod Saulis persecutionem patienti ac sedato animo pertulerit, quod Ionatham, filium eius, fratris loco habuerit, quod Semei maledictis lacessitus ipse satellites suos in illum animaduertere uolentes inhibuerit, quod denique in psalmis laudes Dei decantauerit et in omnibus obseruauerit humilitatem. Hunc nostri imitando iniuriam tollerant, offensas non ulciscuntur, pro malo reddere bonum student. Iram itaque cohibere et offensarum non meminisse plus est quam cum Gygantibus contendendo uincere, dicente in Prouerbiis Salomone [ERROR: no reftable :](Prouerbiorum XV): Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Cęterum, cum Gygantibus pugnare, aduersus Iouem insurgentibus, quid est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii ex doctoribus Euangelicę ueritatis quamplurimi. Tales Gygantes prosternere gloriosior est uictoria quam illos ferire, quibus in deorum subsidium Hercules adueniens insultauit. [ERROR: no reftable :](Prometheus) Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso, corpori an animę languenti mederi opemque ferre melius sit. Nonne animę? Anima enim communi omnium consensu corpore est pręstantior. Sed nostri sacerdotes illos, quos peccati conscientia intus carpit, intus lacerat, curant ac sanant, ad poenitentiam exhortando, ad pietatem iustitiamque colendam instruendo. Et hoc ideo, quia sciunt eos ignem habere de cęlo allatum, hoc est, animam a Deo infusam, quam a uinculis delictorum liberare magis egregium est quam Prometheum nexibus solutum abire sinere. [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum post hęc, Terrę page filium, palestra superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt, despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. [ERROR: no reftable :](Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum diaboli filium Scripturarum autoritate confundit, ueritatis argumentis superat atque ita heresim sectamque eius interimit, ut illos, qui iam titubabant, firmet, stabiliat, in statum reparet salutis. [ERROR: no reftable :](Columnę Herculis) Quid pręterea Hercules? Ad Gades duas columnas erexit perfossoque monte Oceanum in terras admisit, hominum uolens consulere commercio et nauigantium utilitati. Ponit et uir Christianus duas columnas in ecclesia, utriusque Scripturę fidem; Vetus Testamentum Noui figuram fuisse non dubitat. Alterum itaque ab altero secernens fluenta inducit sanę doctrinę et terras, hoc est, hominum mentes ignorantię siccitate aridas aquis scientię salutaris inrigat obscura declarans, dubia dissoluens, manifesta confirmans. Per hoc mare nauigantes ad portum perueniunt salutis sempiternę. Quid adhuc Hercules? (Chrysauri filii) Tres in Hispania Chrysauri regis filios pręlio uictos interfecit. Quę, rogo, laus est homines interficere et aliena occupare? Scelus est hoc profecto, non uirtus, et uitio fama quęsita, non probitatis officio comparata. Nostri igitur ab hac impietate alieni — de Christi, non de mundi amatoribus loquor — calcant auaritiam, rapinas execrantur, furtum damnant atque hac ratione tres Chrysauri natos interimunt. Chrysaurus enim auri tenet page interpretationem. Quid deinde Hercules? [ERROR: no reftable :](Gygantes) Ad Cumas cum Gygantibus pugnando uicit. Sed superbię uitium humilitate superare magis est magnificum quam procera Gygantum corpora humi deiicere. Siqua te mentis elatio et inanis glorię cupido solicitat, non ei acquiescas, sed in omnibus mansuetudinem humilitatemque conserua, et magnos uicisti Gygantes, Hercule ipso fortior atque pręstantior. [ERROR: no reftable :](Erix) Ille insuper in Sicilia Ericem regem cestibus pugnantem uicit. Nonne pluris habendus Christianus, qui spiritalium fatigationum flagello corpus suum atterit ieiunando, uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et exultat et in nos dominari expetit, nisi talium cestuum uerbere perdometur. Atque hoc illud est, quod Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus inueniar. [ERROR: no reftable :](Siculi) Hercules, inquis, et Sicanis ipsis imperauit. Regnet Hercules in terra, dum nostri multo felicius regnaturi sint in cęlo. Quibus dicturus est Christus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! Non quęrunt, ut imperent in terra, qui cum Christo regnare cupiunt in cęlo. Humiliantur et submittunt sese, ut Domino placeant dicenti: Sinite ad me uenire paruulos! Talium est enim regnum cęlorum. [ERROR: no reftable :](Cacus) Hercules Cacum flammas ab ore uomentem in Auentino interemit et boues ab eo furto sibi sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint, carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur. [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Hercules pręterea Neptunni liberos lapidum imbre de cęlo obrutos, cum sibi arma defecissent, Ioue inuocato superauit. Nos uero pro Euangelii ueritate certantes, quoties cum hereticis uel philosophis congredimur, si argumenta minus sufficere cernimus, diuinę Scripturę sententiis uelut imbribus illos opprimimus. Nec inepte ineleganterue philosophos Neptunni liberis comparamus, cum Neptunnus quandoque mare intelligatur et sal pro sapientia usurpetur. Sal autem maris filius est, et philosophus salis, hoc est, sapientię professor est. Cęterum, sacrę Scripturę autoritati semper magis credere expedit quam philosophorum ueritatem implicantium sophismatis atque pręstigiis. [ERROR: no reftable :](Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum gentem in Thessalia pręlio superauit. Et nostri quidem semiferas diaboli confringunt uires neque terrore eius perculsi neque blanditiis deliniti. Talibus autem uictis Centauris, non in terra, sed in cęlo triumphant plaudentibusque angelis atque lętantibus ęterni regis aulam page ingrediuntur. Confer nunc cum hac felicitate omnes Herculis uictorias, omnes eius triumphos, et disces ibi plus uirtutis laudisque haberi, ubi plus impenditur pręmii, quemadmodum superius ratiocinati sumus te non refragante. [ERROR: no reftable :](Achelous) An pręterea aliquid esse putabimus pro Deianirę connubio initum cum Acheloo flumine certamen, post multiplices quasdam formas in taurum mutato, et uicti detractum cornu Naiadibus Copięque deę cum fructibus datum? Sed nostrę religionis homines pro spiritalibus Christi Ecclesięque nuptiis uarias heresum formas grauissime impugnant, et impugnando uincunt, et uincendo dominantur. Denique potestatem hereticis ablatam ad catholicos transferunt, qua ipsi usi plurima officia in clerum diuidunt. Ita Christi athletę non pro Deianira certant, sed pro Ecclesia, non Acheloum, sed perniciosam heresim euertunt, non cornu tauro, sed hereticis extorquent in Ecclesia regendi autoritatem. Inde creantur pontifices, episcopi, presbiteri, diacones, clerici. Et sic cornu impiis auulsum, fit credentibus cornu Copię salutaris. Hanc uerę uirtutis uiam ignorauit Hercules tuus, et in corporis uiribus beatitudinem ponebat, quas habuit cum belluis communes. [ERROR: no reftable :](Nessus) Ille Nessum, ne Deianiram uitiaret, sagitta confixum interfecit. At ex nostris uir aliquis diuinis humansque litteris eruditus hereticum Ecclesie dogma corrumpere conantem fidelis assertionis telo conficit. Et destructo errore uel conuersum diabolo mori cogit, ut uiuat Deo, uel obstinatum mori Deo sinit et diabolo uiuere, ut uiuens mortuus sit et alii sic mori timeant atque in fide perseuerent, Deo magis quam hominibus credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. [ERROR: no reftable :](Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. [ERROR: no reftable :](Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta, page quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet carni. Cumque sentire coeperit aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suę, corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in Ericis pugna, fortasse et in quibusdam aliis. Nec piget sępius repetere, quod semper plurimum prodest obseruare.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.