Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
THEOLOGVS: Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc
repetenda sunt. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Aduecto, inquis, Pasiphes tauro ludos Olympicos instituit, ut
homines ludorum illorum certaminibus intenti et ocium fugerent et magis robusti ac strenui
redderentur. Sed nostrorum certamen est illa quotidiana pugna carnis aduersus spiritum et
spiritus aduersus carnem. In qua uincere longe gloriosius est quam in ludis istis Olympionicen
esse. Superata enim carnis pugna in bonis, quę spiritus suggerit, exercentur. [ERROR: no reftable :](Ad Tim. IV)
Atque hoc illud est, quod Timotheo pręcipit Apostolus dicens: Exerce te ad pietatem! Nam
corporis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem
habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam
dixisti: [ERROR: no reftable :](Arma) ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam,
thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum. Nostri uero id agunt, ne a uitiis superentur, ne
diabole succumbant. Et sicut Apostolus iubet, ita armantur. [ERROR: no reftable :](Ad Eph. VI) Induite uos , inquit,
armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio
aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam
page
Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos
uestros in ueritate et induite loricam iustitie, et calciati pedes in pręparationem euangelii
pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea
extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem
orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni
instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis
Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas,
deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum
ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te Christianum, ut es,
exhibe. Quod cum feceris, Herculis arma illa non modo non miraberis, uerum etiam ridebis.
[ERROR: no reftable :](Gygantes) Post hęc abs te dictum memini illum ad Palenen cum Gygantibus decertasse.
Certauit et Dauid noster cum Golia Gygante atque inermis armatum superauit. Sed magis
commendatur, quod Saulis persecutionem patienti ac sedato animo pertulerit, quod Ionatham,
filium eius, fratris loco habuerit, quod Semei maledictis lacessitus ipse satellites suos in illum
animaduertere uolentes inhibuerit, quod denique in psalmis laudes Dei decantauerit et in
omnibus obseruauerit humilitatem. Hunc nostri imitando iniuriam tollerant, offensas non
ulciscuntur, pro malo reddere bonum student. Iram itaque cohibere et offensarum non
meminisse plus est quam cum Gygantibus contendendo uincere, dicente in Prouerbiis
Salomone [ERROR: no reftable :](Prouerbiorum XV): Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium. Cęterum, cum Gygantibus pugnare, aduersus Iouem insurgentibus, quid
est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri
assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii ex doctoribus
Euangelicę ueritatis quamplurimi. Tales Gygantes prosternere gloriosior est uictoria quam
illos ferire, quibus in deorum subsidium Hercules adueniens insultauit. [ERROR: no reftable :](Prometheus)
Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula
dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso,
corpori an animę languenti mederi opemque ferre melius sit. Nonne animę? Anima enim
communi omnium consensu corpore est pręstantior. Sed nostri sacerdotes illos, quos peccati
conscientia intus carpit, intus lacerat, curant ac sanant, ad poenitentiam exhortando, ad
pietatem iustitiamque colendam instruendo. Et hoc ideo, quia sciunt eos ignem habere de cęlo
allatum, hoc est, animam a Deo infusam, quam a uinculis delictorum liberare magis egregium
est quam Prometheum nexibus solutum abire sinere. [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum post hęc, Terrę
page
filium, palestra superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior
exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a
sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt,
despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese
negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium
bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem
consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę
uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus
momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis
pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum
desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. [ERROR: no reftable :](Busyris)
Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis
discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo
laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum
propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim,
qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo
inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati
comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum
diaboli filium Scripturarum autoritate confundit, ueritatis argumentis superat atque ita heresim
sectamque eius interimit, ut illos, qui iam titubabant, firmet, stabiliat, in statum reparet salutis.
[ERROR: no reftable :](Columnę Herculis) Quid pręterea Hercules? Ad Gades duas columnas erexit perfossoque
monte Oceanum in terras admisit, hominum uolens consulere commercio et nauigantium
utilitati. Ponit et uir Christianus duas columnas in ecclesia, utriusque Scripturę fidem; Vetus
Testamentum Noui figuram fuisse non dubitat. Alterum itaque ab altero secernens fluenta
inducit sanę doctrinę et terras, hoc est, hominum mentes ignorantię siccitate aridas aquis
scientię salutaris inrigat obscura declarans, dubia dissoluens, manifesta confirmans. Per hoc
mare nauigantes ad portum perueniunt salutis sempiternę. Quid adhuc Hercules? (Chrysauri
filii) Tres in Hispania Chrysauri regis filios pręlio uictos interfecit. Quę, rogo, laus est
homines interficere et aliena occupare? Scelus est hoc profecto, non uirtus, et uitio fama
quęsita, non probitatis officio comparata. Nostri igitur ab hac impietate alieni — de Christi,
non de mundi amatoribus loquor — calcant auaritiam, rapinas execrantur, furtum damnant
atque hac ratione tres Chrysauri natos interimunt. Chrysaurus enim auri tenet
page
interpretationem. Quid deinde Hercules? [ERROR: no reftable :](Gygantes) Ad Cumas cum Gygantibus pugnando
uicit. Sed superbię uitium humilitate superare magis est magnificum quam procera Gygantum
corpora humi deiicere. Siqua te mentis elatio et inanis glorię cupido solicitat, non ei
acquiescas, sed in omnibus mansuetudinem humilitatemque conserua, et magnos uicisti
Gygantes, Hercule ipso fortior atque pręstantior. [ERROR: no reftable :](Erix) Ille insuper in Sicilia Ericem regem
cestibus pugnantem uicit. Nonne pluris habendus Christianus, qui spiritalium fatigationum
flagello corpus suum atterit ieiunando, uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut
spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et exultat et in nos
dominari expetit, nisi talium cestuum uerbere perdometur. Atque hoc illud est, quod
Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus
inueniar. [ERROR: no reftable :](Siculi) Hercules, inquis, et Sicanis ipsis imperauit. Regnet Hercules in terra, dum
nostri multo felicius regnaturi sint in cęlo. Quibus dicturus est Christus: Venite, benedicti
Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! Non quęrunt, ut imperent
in terra, qui cum Christo regnare cupiunt in cęlo. Humiliantur et submittunt sese, ut Domino
placeant dicenti: Sinite ad me uenire paruulos! Talium est enim regnum cęlorum. [ERROR: no reftable :](Cacus)
Hercules Cacum flammas ab ore uomentem in Auentino interemit et boues ab eo furto sibi
sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis
flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint,
carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi
sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco
contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur. [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Hercules pręterea
Neptunni liberos lapidum imbre de cęlo obrutos, cum sibi arma defecissent, Ioue inuocato
superauit. Nos uero pro Euangelii ueritate certantes, quoties cum hereticis uel philosophis
congredimur, si argumenta minus sufficere cernimus, diuinę Scripturę sententiis uelut
imbribus illos opprimimus. Nec inepte ineleganterue philosophos Neptunni liberis
comparamus, cum Neptunnus quandoque mare intelligatur et sal pro sapientia usurpetur. Sal
autem maris filius est, et philosophus salis, hoc est, sapientię professor est. Cęterum, sacrę
Scripturę autoritati semper magis credere expedit quam philosophorum ueritatem
implicantium sophismatis atque pręstigiis. [ERROR: no reftable :](Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum
gentem in Thessalia pręlio superauit. Et nostri quidem semiferas diaboli confringunt uires
neque terrore eius perculsi neque blanditiis deliniti. Talibus autem uictis Centauris, non in
terra, sed in cęlo triumphant plaudentibusque angelis atque lętantibus ęterni regis aulam
page
ingrediuntur. Confer nunc cum hac felicitate omnes Herculis uictorias, omnes eius triumphos,
et disces ibi plus uirtutis laudisque haberi, ubi plus impenditur pręmii, quemadmodum
superius ratiocinati sumus te non refragante. [ERROR: no reftable :](Achelous) An pręterea aliquid esse putabimus
pro Deianirę connubio initum cum Acheloo flumine certamen, post multiplices quasdam
formas in taurum mutato, et uicti detractum cornu Naiadibus Copięque deę cum fructibus
datum? Sed nostrę religionis homines pro spiritalibus Christi Ecclesięque nuptiis uarias
heresum formas grauissime impugnant, et impugnando uincunt, et uincendo dominantur.
Denique potestatem hereticis ablatam ad catholicos transferunt, qua ipsi usi plurima officia in
clerum diuidunt. Ita Christi athletę non pro Deianira certant, sed pro Ecclesia, non Acheloum,
sed perniciosam heresim euertunt, non cornu tauro, sed hereticis extorquent in Ecclesia
regendi autoritatem. Inde creantur pontifices, episcopi, presbiteri, diacones, clerici. Et sic
cornu impiis auulsum, fit credentibus cornu Copię salutaris. Hanc uerę uirtutis uiam ignorauit
Hercules tuus, et in corporis uiribus beatitudinem ponebat, quas habuit cum belluis
communes. [ERROR: no reftable :](Nessus) Ille Nessum, ne Deianiram uitiaret, sagitta confixum interfecit. At ex
nostris uir aliquis diuinis humansque litteris eruditus hereticum Ecclesie dogma
corrumpere conantem fidelis assertionis telo conficit. Et destructo errore uel conuersum
diabolo mori cogit, ut uiuat Deo, uel obstinatum mori Deo sinit et diabolo uiuere, ut uiuens
mortuus sit et alii sic mori timeant atque in fide perseuerent, Deo magis quam hominibus
credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne
mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse
omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo
permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus
ipsum solum uiuum reliquisse. [ERROR: no reftable :](Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus
his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti
regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro
proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius
interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia
Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu
tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę
sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum,
quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in
Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. [ERROR: no reftable :](Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta,
page
quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam,
quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus
eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus
in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque
erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam
laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum
esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit.
Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro
dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet carni. Cumque sentire coeperit aliam legem
in membris suis repugnantem legi mentis suę, corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis
extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus
auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę
dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per
laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam
perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic
simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in Ericis
pugna, fortasse et in quibusdam aliis. Nec piget sępius repetere, quod semper plurimum
prodest obseruare.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
|