Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
Atqui recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit.
Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio incubuit atque adeo
omnibus eos est prosequutus officiis ut etiam modum excesserit. Nam praeter
alia in Rhacusanos beneuolentiae indicia, ubicumque ipse imperitabat, cuique
Rhacusano ciui debitorem suum indicta etiam causa, ac nulla magistratus
interposita auctoritate, ob aes creditum nectere atque in neruo domi suae
tenere permisit. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti
sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta.

|