Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].

[1] Dictum est hactenus de his, quę aduentum Christi pręcessura sunt, cuncta quidem plena timoris, plena calamitatis, plena ęrumnarum ac moeroris. Nunc superest, ut de Iudicis aduentu dicamus, tanto magis expauescendo, quanto breuibus malis maiora sunt ęterna mala et finitis infinita, de iis, qui damnandi erunt. Electos enim Iudicis aspectus consolabitur, reprobos terrebit et miro modo eadem eius facies aliis apparebit aspera et irata, aliis uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens. At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota sunt, cui nihil est occultum. Iudicabit igitur uiuos et mortuos; non quod aliqui incendio illi superstites futuri sint. Nemo enim ab eo uiuus euadet; sed quia neque uiuentium facinora neque morientium ambigui exitus eum latere poterunt, cuius oculis nuda et aperta sunt omnia, cui denique cuncta pręsentia sunt et nihil pręteritum uel futurum. De tuba ista angelica in Mattheo [2] est scriptum: Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis a summo cęlorum usque ad terminos eorum. Hanc tubam futuram prophetę quoque prędixerunt. Esaias [3]: Et erit, inquit, in die illa clangetur in tuba magna, et uenient, qui perditi fuerant, hoc est: conuertentur ad Christum, qui prius increduli erant, uel qui mortui fuerant, de terrę puluere surgent. Et in Hieremia [4] legimus: Dominus de excelso rugiet. Et in Iohele [5]: Canite tuba in Syon. Et in Sophonia [6]: Dies tubę et clangoris. Ad hanc ergo tubam, ad hunc clangorem omnes mortui cum suis corporibus, quę in cineres redacta fuerant, de terra surgent et ad uitam excitabuntur. Hoc illud est, quod propheta in psalmis clamitabat dicens: Ecce dabit uoci suę uocem uirtutis suę. Tuba ergo angeli, uox erit Dei. Cuius uocis tanta uis erit, ut monumenta aperiat, ossa colligat, in puluerem redacta consolidet, solidata uiuificet et uniuscuiusque animam corpori, quod prius habuerat, restituat. Sunt tamen quidam, qui futuram resurrectionem negent, quod dicant, impossibile esse, crematorum cinerem aliis cineribus mixtum atque confusum, illud idem corpus efficere, in quo substitit prius. Impossibilius etiam, ut caro uel a piscibus uel a feris laniata et deglutita et iam in alienam carnem conuersa, eadem ipsa ad constituendam massam pristinę carnis redeat et hominis corpus, cum quo natus fuerat et in quo uixerat, reficiat atque instauret. [7] Qui sic arguunt, illi quidem non consyderant summi Dei potentiam, quod uirtutis infinitę sit. Qui ergo cuncta creauit solo uerbo — dixit enim, et facta sunt, mandauit, et creata sunt — qui, inquam, cuncta creauit ex nihilo, non poterit eandem substantiam materię creatę, cum dissipata fuerit, in eandem formam redigere? Qui cęlum terramque fecit et omnia, quę in eis sunt, non poterit colligere particulas corporis humani, siue in puluerem siue in carnem brutorum conuersę fuerint, et easdem in corpus pristinum conglutinare? Quis unquam crederet per mare medium sicco itinere homines transituros, fluminis cursum, donec homines per siccum alueum se transferant, staturum? Hoc tamen diuinitus contigisse populo Israhelitico credimus. Quis crederet ad tubę sonitum muros ciuitatis casuros, ad preces hominis in cęlo solem cursum suum, quo irrequietus labitur, inhibiturum? hoc tamen Iosuę Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur, ut homo super aquas suspenso ambulet gradu, ut alia multa, quę a Saluatore facta Euangelistę nobis prodiderunt, fieri posse diceret? Quid ergo, qui talia pręcessisse credunt, quę secutura sunt, non credunt? Quid hoc est, nisi quia idem ipsi, dum futura miracula consyderant, pręteritorum obliuiscuntur. Quorum profecto si memores essent, et quę prędicta sunt, posse fieri non dubitarent. Mirabilia et supra omnem naturę uim sunt Dei opera. Porro incredulos ad credendum reuocat Apostolus [8] seminum similitudine: Quod seminas, inquit, non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Non ergo dat tritico sato corpus ordei neque ordeo sato corpus tritici. Misce semina tritici, et ordei, et ciceris, et fabę, et simul mixta atque confusa manda terrę, nonne unumquodque granum cum suo corpore de terra surget? Ita et mortuorum hominum cineres cum aliis cineribus mixti et carnes in aliorum animalium carnes conuersę ad suam quęque animam concurrent. Neque Petri cinis Ioannis animam uestiet; nec rursum Petri animam Ioannis cinis. Vidit hoc futurum uir Dei Iob, et carne iam a uermibus pene consumpta, se ipsum spe resurrectionis consolatur [9] dicens: Scio, quod Redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo. Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor, inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum. Aequum pręterea et rationi consentaneum uidetur, ut, in quo corpore peccauimus, in eo et puniamur; in quo autem pie sancteque aliquid egimus, in eo et remuneremur. Cęterum de resurrectione futura prędixerunt nobis prophetę, admonuit Christus, affirmarunt Christi apostoli. Ezechiel propheta [10] in spiritu Domini educitur in campum ossibus plenum, et dum Domino iubente uaticinatur eis adsistens, iunguntur ossa ad ossa, nerui, caro, cutis succrescunt, et flante spiritu a quatuor uentis, reuiuiscunt. Subiungitque propheta dicens: Hęc dicit Dominus [Deus]: Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meus. Quid aliud uerba ista sonant nisi futuram mortuorum resurrectionem? In Daniele [11] quoque est scriptum: Multi de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper. Videamus, quid pręterea Euangelica Veritas ad aures omnium clamitet, ut cognoscentes se in corpore et in anima ęternos fore, breuissimum huius uitę tempus bene laudabiliterque disponant, si ad uitam, quę finem non habet, peruenire cupiunt. Saducei, quia negabant resurrectionem, confundere uolebant Christum, et ab eo quęsierunt de muliere, quę septem maritos habuit alium post alium, cuius, inquiunt, ex his erit uxor in resurrectione? Sed quoniam, ubi non est mors ultra, non est necesse, ut generatio succedat — id enim in supplementum fit decedentium — ideo audiunt: Erratis nescientes Scripturas neque uirtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlo. Igitur sicut inter angelos non intercedunt connubia, ita nec inter illos, qui resurgent incorrupti atque immortales. Membraque diuersi sexus erunt ad corporis decorem, non ad concupiscentiam. Adam et Eua in paradiso nudi erant, nec erubescebant, quia libidinis motum nondum senserant. Tunc autem uerecundari coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc mortali uiuentes a carnalibus concupiscentiis sese abstinent, quanto magis illi, quibus angelorum promittitur similitudo quique de terrenis iam facti fuerint cęlestes? Idem Dominus in Ioannis Euangelio [12] futuram resurrectionem asseuerans ait: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint, uiuent. Iudicium iudicio comparasse mihi uidetur, perinde ac si dicat: sicut nunc filia archisinagogi et filius uiduę et Lazarus cum mortui essent audierunt uocem Filii hominis, et a mortuis resurrexerunt, ita erit hora illa, quam non uenisse, sed uenire dixit. Vocem Filii hominis mortui omnes audient, et audita reuiuiscent; sed non sicut isti, qui nunc suscitantur iterum morituri. Mors enim ultra non erit. Talis resurrectionis ibi quoque facit mentionem Dominus, ubi ait [13]: Hęc est uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Prius uidere est, deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium, approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios [14]: Christus resurrexit a mortuis, inquit, primitię dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Reuiuiscent utique et qui in mari perierunt et qui in terra. Sic enim habet Apocalypsis Ioannis [15]: Dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Mors, hoc est, quacunque morte oppressi, et infernus, id est, et ad infernos damnati, omnes ad resumendum sua corpora redibunt, ut, cum quibus peccauerunt, cum illis et crucientur; et iusti, cum quibus bonum operati sunt, cum his et cęlesti bono perfruantur. [16] Quin immo ad perfectionem humanę naturę necessaria est corporum resurrectio. Homo enim ex anima et corpore constat. Alioquin nec anima sine corpore nec corpus absque anima esset homo perfectus. Vt autem perfectus sit, hoc, quod per mortem fuit separatum, per resurrectionem iterum uniatur necesse est, et quidem ulterius non dissoluendum. Nam mors non erit ultra, diceturque ei: Vbi est, mors, stimulus tuus? Vbi est morsus tuus, inferne? Ad hęc, si quibusdam antiquę philosophię uiris placuit, quodam tempore defunctorum animas ad sua corpora redituras, quisquis nobis non satis credit, saltem gentilibus ueri scrutatoribus adhibeat fidem. [17] Seneca in quadam ad Lucilium epistola: Nihil ex his, quę sunt, interire ait, sed ad sua redire principia. Ideo mors, inquit, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet iterum dies, qui nos reponat in lucem. [18] Hoc idem ante illum sensit Plato, qui in suo de regno libro: Post pręsentem mundi cursum, inquit, hominum animas imperante Deo atque suscitante corpora sua, quę in hoc cursu amiserunt, ideo recepturas, ut quemadmodum sub fato quondam corpora humana in terra deciderunt, ita sub prouidentię diuinę imperio ex terra resurgant atque reuiuiscant. [19] Quod autem cum reuixerint, et incorruptibiles futuri sint, Laertius, qui uitas scripsit philosophorum, Theopompum, ait, octauo Philippicorum libro dixisse, reuicturos homines immortalesque futuros. Isti quidem non erant Christiani, et contra calumniatores pro nobis stabant. Sed neque opus est, ut omnia cauillantium argumenta refellamus, quando quidem ab Ecclesię doctoribus iampridem uerissimis efficacissimisque rationibus confutata sunt, explosa et exsibilata. [20] Igitur post tam mirabilem omnium hominum resurrectionem mirabilior multo erit Filii hominis in maiestate apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret [21]: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Nemo, fratres, dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum, inquit, et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Omnia itaque certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in Apocalypsi [22]: Ecce uenit in nubibus et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt enim eum et Iudęi increduli, cognoscentesque Dei filium fuisse, quem ipsi crucifixerunt, dolore afficientur. Ideo subditur: et plangent se super eum omnes tribus terrę. Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem testabitur, potestas Deum. Deus, inquit [23], manifeste ueniet, Deus noster et non silebit. Hunc enim silere uidetur, dum improbos tolerat et iustos indigna pati sustinet. Tunc autem non silebit, et impios damnans et pios remunerans. Hic est, quem Apostolus [24] in tempore ostendendum dixit: Quem, inquit, suis temporibus ostendet beatus, et solus potens Rex regum et Dominus dominantium. Porro de maiestate aduenientis et potestate in Mattheo [25] ipse de se loquitur et ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo regnandi, in terra iudicandi. Data est potestas hominis filio, quam semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum patre esse ostendit dicens [26]: Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat. Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Tam enim persona Filii quam persona Patris honoranda est, quoniam in substantia unum sunt. Et potestatem, inquit, dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. Quicquid enim Christus in sua habet humanitate, a sua accipit diuinitate, quam cum Patre habet communem. Et in Luca [27] scriptum est: Virtutes cęlorum mouebuntur et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. Idem in Mattheo [28]: Amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Et in Ioanne [29] idem locutus est: Amen, amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Ad tam grande spectaculum si uirtutes cęlorum mouebuntur, si cęlestes spiritus capiet admiratio et stupor occupabit, quid faciet terrenum animal homo? Quomodo rem uidens nulli omnino nec pręteritarum nec futurarum comparandam poterit sustinere? Videbit etenim aperiri cęlos, Christum in nubibus cęli uenientem cum diuinitatis suę claritate et uirtute, angelos inuisibiles natura, uisibiles pro tempore factos, nunc sursum, nunc deorsum in imperium Regis discurrere, ipsum in medio sicut fulgur, immo magis quam fulgur coruscare. Sicut, inquit, fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et aduentus Filii hominis. Hoc est, quemadmodum, quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis [30] Dauid Deum orabat dicens: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Christus enim et rex est et Patris regis Filius. Ipsi data est iudicandi potestas [31]: Iudicabit orbem terre in ęquitate et populos in ueritate sua. Non erit tunc testibus opus. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Hic est, de quo Esaias ait [32]: Dominus ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui, et principibus eius. Senes isti prophetę sunt, principes sunt apostoli. Hos secum simul iudicaturos prędixit, quando eos in duodecim soliis secum sessuros affirmauit, ut iudicent duodecim tribus Israhel. Et Paulus ad Cor. [33] scribens: An nescitis, inquit, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et iterum: Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia! [34] Sed quęri potest: quomodo angelos iudicabunt, cum iam iudicati sunt, alii ad perennem gloriam, alii ad ignem ęternum? Non ergo sancti angelos iudicabunt, sed eorum opera in hominibus, bonorum in bonis, malorum in malis. Boni enim homines, quia bonorum angelorum inspirationi consenserunt, pręmiabuntur. Mali, quia dęmonum tentationi non restiterunt, damnabuntur. Et si angelos, inquit, iudicabimus, quanto magis secularia! Hoc est ea, quae sola arbitrii libertate fiunt siue bona siue mala; quanuis bona perfici nequeant, nisi Diuina gratia suffragante. Porro de sanctorum iudicio etiam in Sapientię libro [35] habetur: Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Et in Esaia [36]: Brachia mea populos iudicabunt. Omnes, qui pie iusteque uiuunt, brachia Christi sunt. Quanta igitur sanctorum dignitas, ut Christi iudicis asseclę sint, et simul iudicent. Quanto enim humilius se gesserunt propter Deum, tanto altius honorabuntur. Rapientur quippe in aera obuiam Domino (ut Apostolus sit) et cum eo erunt semper. Alii uero peccatorum pondere grauati in terra remanebunt, donec pro meritis inferius deprimantur. [37] Iudicium erit super uiuos et mortuos, super mediocriter bonos et mediocriter malos. Electi enim non ueniunt in iudicium, et impii iam iudicati sunt. Omnes itaque resurgent, sed non omnes iudicabuntur. Sic enim in Ioanne [38] est· scriptum: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. In eodem [39] ipse Saluator ait: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet uitam ęternam et in iudicium non uenit, sed transibit a morte ad uitam. Dissentire uidetur ab hac sententia Paulus Apostolus dicens: Omnes nos exiberi oportet ante tribunal Christi. Non tamen diuersum erit, si rite dictum istud pensabimus. Omnes enim ante tribunal Christi sistentur, sed non ideo, ut omnes judicentur; illi uidelicet, quorum iam factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola [40] de his, qui judicandi sunt, dicens: Reddent ei rationem, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos. Et Paulus ad Timotheum [41]: Testificor coram Deo et Iesu Christo, qui judicaturus est uiuos et mortuos. Viuos et mortuos quidam interpretantur corpus et animam, iuxta illud: Qui potest corpus et animam mittere in gehennam, hunc timete. Mihi uero conuenientius aptiusque uidetur, ut intelligamus uluos iustos — justus enim ex fide uiuit — et mortuos illos, quorum opera mortua sunt, secundum illud: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Vel si simplicius dictum accipere uolumus, mortuos dicamus illos, qui olim mortui sunt, et uiuos eos, quos in die nouissimo ignis absumpturus est, quasi qui postremi in uiuis erunt. Vtcunque sit, iudicium tamen erit, quo discernantur boni a malis, credentes ab incredulis. Ecce, inquit [42], ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Vel iuxta Euangelium: inter agnos, et hędos. Nam in Mattheo [43] legimus: Cum autem uenerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Veniet ergo in forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque, inquit, fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. In Iohele autem propheta [44] loquentem audimus: Congregabo omnes gentes et deducam eas in uallem Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi. Et iterum ait: Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat; quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Iosaphat interpretatur Domini iudicium. Eo igitur loci, qui iudicandi erunt, turmatim confluent, ubi Iudicis thronus positus erit. Et si is locus uallis Iosaphat erit, quę in Iudęa est, quomodo locus tam angustus tantam capiet multitudinem? Sed quemadmodum ingens exercitus ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos dixit. Angelorum autem ministerio congregabuntur. Et mittet, inquit (Matth. XXIIII.), angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum. Vide et obserua, quia electi congregantur, non ad judicium, sed ad consortium Domini sui, ut una cum ipso judicent eos, a quibus olim passi sunt persecutiones, probra, supplicia, cędes, utque cum ipso permaneant ipsi, qui pro eius amore contemptis uoluptatibus dura atque aspera ultro subiere, diuitiis pręferendo paupertatem, nuptiis castitatem, ambitioni humilitatem. Hi sunt, de quibus Thessalonicenses admonet Apostolus [45] dicens: Ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli, et in tuba Dei descendet de cęlo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aęra, et sic semper cum Domino erimus. Primos in Christo mortuos intelligimus eos, qui in Christo pro redemptione generis humani nascituro credentes obiere. Deinde nos, inquit, qui uiuimus, qui relinquimur. Hoc est, qui iam per Christum redempti uiuimus et a uetustatis obligatione soluti Euangelicę relinquimur ueritati. Simul rapiemur cum illis, qui sub lege erant et primi in Christo mortui sunt. Non est autem dicendum, quod alii prius, alii posterius resurgant. Omnes simul resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait enim [46]: Cum ueneriit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab hędis: et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Qui formam serui accepit, domini pręseferet dignitatem; prius humilis, postea gloriosus, qualem in uisione prospexit Daniel [47] propheta dicens: Aspiciebam, donec throni positi sunt; et antiquus dierum sedit, uestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flammę ignis, rotę eius ignis accensus, fluuius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. His circumscriptionibus iusti iudicis officium exprimi reor. Antiquitas dierum ad maturitatem consilii pertinet, candor uestium ad iudicii sinceritatem, capilli, qui a capite exeunt, ab ore prolata sententia est. Quę ideo lanę mundę comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet. Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio, et iuxta mysticum sensum (ut mihi quidem uidetur) thronus flammeus angelici spiritus sunt: Cherubin et Seraphin, throni et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his enim dicitur: Qui facis angelos tuas ignem urentem. Rotę uero charitatis igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus, uox tua, inquit, in rotis. Fluuius autem igneus siue ille est, quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et mali ignem ęternum, prosequamur, quod recitare cępimus, Euangelium, et plane perspicueque sciemus: nihil in illo obscuritate uerborum inuolutum latet; cuiuis lectori aperta sunt, quę dicuntur. Cum uenerit, inquit [48], Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, quis iste nisi angelorum Dominus est, cui angeli seruiunt? Millia, inquit, millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei. Quis ad tale spectaculum non exalbesceret metu? Quis non totis artubus contremisceret? Quis mentis stupore attonitus non obmutuisset? Congregabuntur ad eum omnes gentes. At uero, cum uiderint sanctos ejus rapi in cęlum, se autem in terra relinqui, qui, putas, erit horror in animis relictarum? Ad hęc, cum se ad inuicem segregari conspicient, alias in parte dextera, alias in leua collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę sustentabit salutis: eas uero, qui in leuam reducentur, nonne desperatio occupabit, antequam iudicentur? Plane enim intelligent se damnandos esse. Non poterunt, puto, sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia. Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur hominum iudicandorum discretione, tunc dicet, inquit [49], Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos repellet iubebitque recedere. Venite, benedicti Patris mei. Benedicti Dei Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Ab initio enim nouit Dominus eos, qui sui sunt. Aliis autem ait: Non noui uos, ea uidelicet notione, qua electi noscuntur, non qua ipse nouit omnia, antequam fiant. Possidete, inquit, cęleste regnum, cuius possessio perennis est et ęterna. [50] Terrena enim regna subinde mutantur et deficiunt. Nihil certum, nihil stabile in hoc seculo, nihil perpetuo proprium. Quid ergo iuuat regnum terrenum multorum hominum sanguine comparare, alienas subiugare nationes, bella cum finitimis gerere et cum proprię uitę periculo multis imperare? Tu, qui ex alienis tua facis, nonne mors ex tuis faciet aliena? Quin etiam dum uiuis, dum sanus es, quę alteri abstulisti, potest profecto alter eripere tibi. Contempta igitur fragilis regni possessione, perpetui et ęterni regni bonum quęramus, si uere regnare cupimus. Qua ratione quibusue meritis hoc adipisci possumus, ostendit Dominus dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Miserationis in pauperes sunt opera ista. Regnum amiserat Nabuchodonosor, et dictum est ei: elemosinis redime peccata tua, et delicta tua miserationibus pauperum. Peccasti, Christiane, poeniteat te peccasse tuisque opibus succurre aliorum inopię, et quicquid pauperi impartieris, Christus tibi impensum reputabit atque ab eo accipies pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna. His tamen talia promitti scias, qui uitam corrigunt, et sicut prius uitiis, ita deinde uirtutibus operam impendunt. Nihil enim prodest elemosinas facere et in mortiferis uoluptatibus perseuerare. Dona iniquorum non probat Altissimus. Ego Dominus, inquit, diligens iudicium et odia habens rapinam in holocaust[o]. Porro hi, qui ad regni ęterni bona possidenda uacati fuerint, admirantes pręmiorum magnitudinem, longe earum merita excedentem, et quasi nescii, quando tale aliquid Christo pręstiterint, interrogabunt et dicent: Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te? Aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum, aut in carcere, et uenimus ad te? Hi profecto dicere mihi uidentur: Si in istis angustiis, Domine, te uidissemus, non solum uitę necessaria tibi ministraremus, sed nosmetipsos nostraque omnia tradidissemus. Usque adeo tua nos pręsentia delectaret; denique tuam inopiam suscipere et nostras opes tibi tradere parati essemus. Et ille respondens dicet: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sibi factum computat Dominus, quicquid fideli indigenti pręstatur. [51] Dimidio suę clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Nemo igitur dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur, nec sine multa animi anxietate explicanda. Tunc dicet, inquit [52], et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Audita hac irreuocabili seueri Iudicis sententia, quid acturos putamus damnatos? Quid aliud, quęso, nisi ululatu, gemitu clamoribusque omnia complendo nunc ad terram se prosternent, nunc exurgent, pectus pugno uerberabunt, lachrymas fundent inconsolabiliterque dolebunt; diem, qua nati sunt, maledicent. At tamen peccatorum suorum conscientia compulsi iuste id se pati palam fatebuntur. Ite, maledicti, recedite, iniqui, abite, aduersarii Dei Patris et Filii eius. Ite non in terras longinquas, non in fines orbis terrę, sed in ignem ęternum, in ignem inextinguibilem, in semper ardentes flammas, in ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius; ut quorum suggestioni paruistis in omni opere malo, eos etiam poenę uestrę consortes participesque habeatis. Ignis ergo iste paratus erat apostaticis tantum spiritibus, qui pęnitentię facultatem non habent, non autem nobis, quibus dictum fuit: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nunc quia, dum tempus suppetebat, poenitentiam contempsistis, obstinati cum obstinatis in igne ardebitis, in igne illo, cuius ardor non consumit, sed cruciat; in igne illo, inquam, in quo tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas atque perennes. [53] Ne quis autem miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient, iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum nullus omnino expectabitur finis, nulla requies, nulla saltem leuatio. Idem enim perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne ignorent, dicet eis Dominus [54]: Esuriui enim et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. Quid hoc est, quod iniquis sola in egenos impietas exprobratur? Et ubi sunt furta, rapinę, adulteria, parricidia, cędes, incendia aliaque scelera? Cur ista tacentur, et sola non iuuandi eos, qui iuuandi erant, culpa objicitur? Quia sicut charitas omnium fundamentum est uirtutum, ita cordis duritia omnium mater est uitiorum. Quisquis ergo pietate erga pauperem non mouetur, bene agendi gratiam non meretur. Gratię autem diuinę auxilio destitutus in omne nefas prolabatur necesse est. Admirabuntur etiam impii, quando Christum uiderint talibus auxiliis egentem, et non ei subuenerint. Tunc ergo et ipsi respondebunt: Domine, quando te uidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministrauimus tibi? Perquam breui interrogatiuncula sese expediunt, quia aspectum irati Iudicis ferre diutius nequeunt. Vel quos in uita cum Deo loqui minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari. Ideo tunc quoque tedebit eos cum Christo loquendo multum immorari. Tunc respondebit illis dicens: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui, meritis magni. Plus enim debemus illis, qui sanctius uiuunt, quam qui minus pie uitam instituunt, si ope nostra indiguerint. Vt autem promptius inopi subueniamus, consyderemus m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cum usura[m] exacturi quicquid impenderimus? Et ibunt, inquit, hi in supplicium ęternum: iusti autem in uitam ęternam.

-- --


Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.