Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].

Next paragraph

[1] Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam, quę secutura sunt, nunc postremo loco nobis restant disserenda, ut, quod initio promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus, ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de multis delibando pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus. [2] Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos. Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele [3] ad animam damnatam dicit Dominus: Cum collocauero te in terra nouissima. Et iterum [4]: Descenderunt, inquit, incircuncisi ad terram ultimam. Hoc illud est, quod in psalmo [5] dicitur: Introibunt [in] inferiora terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et Apostolus ad Ephesios [6] scribens ac de Christi ascensu faciens mentionem ait: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia [et] descendit in inferiora terrę? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando appelletur abyssus, iuxta illud psalmi: Turbatę sunt abyssi. Et demones in Euangelio [7] ab homine exituri, ne in abyssum mitterentur, petiere. Atque ut nomina eius prosequamur, appellatur etiam lacus, dicente Esaia propheta [8]: Congregabuntur [in] congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere. Et in Apocalypsi [9] legimus: lacum irę Dei magnum. Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem Apocalypsis libro [10]: Stagnum ignis ardentis et sulphuris. Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii [11]: Mittent eos in caminum ignis. Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus, iuxta psalmistam dicentem [12]: Tu uero, Deus, deduces illos in puteum interitus. Et, ut alia omittam, gehennam in Euangelio legimus: Hunc, inquit, timete, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon, in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta [13] et ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis occisionis. Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum. Quis igitur non exhorrescat audiens tam tetra inferni nomina, quę sunt abyssus, lacus, stagnum ignis, caminus ignis, tenebrę exteriores, puteus interitus, gehenna mortis. Hinc est, quod consulens homini Deus [14]: Bonum est tibi, inquit, debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat, quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere. [15] Ite, inquit Dominus, maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui nunquam deficit, nunquam extinguitur. Cogitate, fratres, quanta miseria sit, semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur, quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele [16] peccatori poenam denunciat Dominus dicens: Ignem et sulphur pluam super eum. In igne ardor, in sulphure foetor. Hoc idem in psalmis [17] habetur: Pluet super peccatores, inquit, laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis ergo torrebit, sulphuris odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem miseros agitabit. De procella ista et Hieremias [18] testatus est, ubi ait: Ecce turbo Dominicę indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. His astipulatur Apocalypsis [19] de peccatore dicens: Cruciabitur in igne et sulphure, et fumus, inquit, tormentorum eorum ascendet in secula seculorum; nec habent requiem die ac nocte. At etiam ad incrementum cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri sunt. Sic enim in Iob [20] est scriptum: Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius. Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios leuius puniri. Hoc in Euangelio [21] discimus, ubi dicitur: Tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati, quę non receperit uos. Et alibi [22] est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit, uapulabit paucis. Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam post factum iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit Deus his, qui diligunt eum, ita ediuerso de reproborum poena dicendum uidetur, quod ea neque uerbis exprimi possit nec mente comprehendi. Iniqui pręterea malignos spiritus sibi infestos habebunt; et qui in uita blandiciis deliniebant homines, ut peccarent, in inferno conclusos crudeliter uexabunt. Propterea quidem nunc nobis blandiri solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis, a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia [23] conqueritur peccator et ingemiscens ait: Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere. Et iterum [24]: Dabo te, inquit Dominus, in manu odientium te. Et rursum [25]: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt uos. Quid est, quod ait: quibus non est incantatio, nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere libuit, ut diceret:


Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia curę;
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
Et metus et male suada fames et turpis egestas,
Terribiles uisu formę, lethumque laborque.
Tum consanguineus lethi sopor et mala mentis
Gaudia mortiferumque aduerso in limine bellum
Ferreique Eumenidum thalami et discordia demens,
Vipereum crinem uittis innexa cruentis.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.