Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
Previous section

7

Tu ergo, Domine Iesu Christe, Fili Dei uiui, qui iudicaturus es mundum, in quem iudicandus pro nostra omniumque salute adueneras, exaudi preces populi tui et in tempore opportuno adesse periclitantibus ne cuncteris. Cumque angustię illę et ęrumnę iudicium pręcessurę orbi terrarum ingruere coeperint, ne in illis deficiamus, dexteram miserationis tuę nobis porrige. Te adiuuante, non seducent nos pseudochristi neque pseudoprophetę, non turbabunt bella, non perterrefacient pestilentię, non pręualebit fames, non superabit persecutio. Te infirmitati nostrę subsidium ferente contemnemus Antichristi minas, tormenta despiciemus et aduersus omnem eius uim imperterriti stabimus, occidi ab illo quam tibi peccare magis eligemus. Tunc quoque, cum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut in qua sperauimus, in ea et saluemur, per quam liberati sumus, de ipsa et gloriemur. Postquam autem ignis longe lateque diffusus terram operuerit, da, ut in illo non plectantur peccata nostra, sed purgentur; ut, dum corpora in cinerem rediguntur, animę, pro quibus mori dignatus es, saluę fiant. Tunc etiam, cum cęlestis tubę clangorem mortui audient, et resurgent, et iudicandi coram sistentur, pręsta, ut cum beatificatis corporibus uel in cęlum tibi obuiam subleuemur uel ad dexteram throni tui statuamur, ut illam potius super omnia desyderabilia desyderabilem uocem audiamus: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum a constitutione mundi uobis paratum; ut hanc, inquam, uocationem potius suscipiamus quam in illam omnibus ęrumnis infeliciorem sententiam incidamus: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Concede denique, piissime Domine, ut in te lętantes, de te gloriantes post resurrectionem nostram tuum ingrediamur regnum et in tuorum ueniamus consortium angelorum, ut una cum illis te Deum et hominem, te cum Patre et Spiritu Sancto in una hypostasi regnantem semper laudemus, tuo conspectu beatificati, tuę bonitatis tuęque glorię participes facti. Tunc delectet nos nouitas illa cęli et terrę et elementorum omnium, delectet luna sicut sol lucens et sol septempliciter suum pristinum superans fulgorem. Sed super omnia delectet nos tuam intueri faciem, tua frui pręsentia, tecum esse, tecum uiuere, tecum qui es autor et rector omnium, gaudere in sempiternum. Amen.

-- --

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.