Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Franciscus Philelphus (Francesco Filelfo) (25. Julii 1398 – 31. Julii 1481) [1460], Franciscus Philelphus Xenophonti filio (Ragusam ex Mediolano Kalen. Maiis 1460.), versio electronica (Johannes Amerbach, Basel) [word count] [100130filelfo-senofonte].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

XVI Francisci Philelfi Epistolarum Liber Decimussextus. 257r
Franciscus Philelphus Xenophonti filio salutem.

Cum essem animo de navigatione tua ad Rhagusinos admodum sollicito, peropportune mihi redditae sunt litterae tuae, quas III Kalendas Apriles scripseras. Ex his sum ea omni formidine liberatus, qua me affecerant turbulentissimi illi ventorum flatus, quibus nonnullae vel munitissimae naves, quo tempore tu mare ingressus es, naufragae perierunt. Itaque immortali Deo grates ago, quas debeo maximas, qui me tanta acerbitate liberavit.

Reliquum est, ut bonae valetudini studeas 254v operamque des, nequid tibi nova caeli temperies importet incommodi, quod una τῇ ἐγκρατείᾳ facile vitabis. Es enim in urbe non minus amoena quam et opulenta et nobili, quae quidem omnia adhortantur istiusmodi aetatem ad voluptatum illecebras, quibus Ulyssis Homerici illius socii cum se penitus dedissent, humanitatem exuerunt. At tu Ulyssen, si sapias, imitabere vitabisque omne Circaeum poculum. Id autem eo facilius es facturus, quod audio patricios Rhagusinos viros esse continentissimos et gravissimos, quorum vitae instituta si tibi proposueris, meliuscule profecto et exteriori consules et interiori homini. Nam quod scribis te ex altero pede laborare, istiusmodi tibi nobilitas patrita non est, at ne avita quidem. Quare ne aliunde tibi venatus sis, cave. Et eam a te quamprimum ammovere atque extrudere eminus ne dissimules. Nam si facile se norit nactam hospitium, cum voles excludere, haud poteris. Ego ut ad ad reliqua respondeam, abs te aliud nihil desidero, nisi ut te florentissimo isti senatui obsequentissimum praestes omnique in re, quidquid agis, ex officio agas. Id vero ea re una facillime assequeris, si tibi ante oculos semper probitatis laudem Deumque proposueris, quod qoniam scio te facturum, non ero longior admonendo.

Velim quam diligentissime inquiras, siquod est vetuspiam istic monumentum, ex quo liquido possit intelligi urbis nomen. Nam ex patrio uerbo non Rhagusium videtur dici debere, sed Rhagusa. Appellantur enim cives isti sermone patrio Rhagusei. At ea nomina apud Graecos ita terminant, quae et in genitivo non crescunt et in A terminant, aut in E suntque foeminini generis. Ut Σμύρνα Σμυρναῖος, Smyrna Smyrnaeus, Λάρισσα Λαρισσαῖος Larissa, Larissaeus, Δάφνη Δαφναῖος, Daphnae Daphnaeus, Θήβη Θηβαῖος Thebe Thebaeus. Eodem igitur pacto Ῥαγοῦσα Ῥαγουσαῖος Ragusa Ragusaeus. Nam apud geographos et cosmographos, qui apud nos sunt, de ista urbe nullam invenio mentionem. Odorare igitur omnia diligenter, siquis priscus lapis inueniatur qui nomen urbis habeat litteris incisum, nam regio ista omnis Graecis olim utebatur et institutis et litteris. Praeterea siquid Graecorum voluminum, quod vulgare non sit, istic servetur, quaere diligenter. Et id aut tibi aut nobis 258r compara. Quod si in tanta argenti et auri officina nummi tibi defuerint, fac me certiorem; nam eos tibi ad rem huiusmodi quamprimum suppeditabo, modo ex te intelligam librorum titulos qualitatemque.

Vale et me illustri Rhagusinorum senatui commenda. Ex Mediolano Kalen. Maiis MCCCCLX.
Previous section


Franciscus Philelphus (Francesco Filelfo) (25. Julii 1398 – 31. Julii 1481) [1460], Franciscus Philelphus Xenophonti filio (Ragusam ex Mediolano Kalen. Maiis 1460.), versio electronica (Johannes Amerbach, Basel) [word count] [100130filelfo-senofonte].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.