Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber nonus

Auctore Iulio Secundo pontifice omnes fere Christiani principes contra Venetos foedus ineunt; pontifex ad Gallos legatum mittit.

Iulius Secundus, Romanus pontifex, ubi Christianorum regum in Venetos odium noua insuper in Maximilianum Caesarem iniuria uehementer exasperatum esse accaepit, ratus reges ipsos seu positis purgatisue suspitionibus, aut dissimulatis simultatibus aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare institit. Cuius quidem auctoritas opera Margaritae, Maximiliani filiae, apud Christianos principes multo ualidior fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est.

Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires 232 allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset.

Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare, Lodouico Aureliensi, Ferdinando Aragonio, altero Gallorum, altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur:

Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse,

-- 195 --

quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere.

Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe 233 est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere. Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat.

Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem

-- 196 --

apud omnes Christianos sanctam Venetis ludibrio esse. Horum contemptus caue ne latius emanet, neue a Romano pontifice ad reges facili descensu perueniat. Et profecto persuasum habent Veneti regum maiestatem in uulgus redigi posse, atque etiam ad ima praecipitari. Igitur nefandis illorum consiliis mature occurrendum est, suis ipsorum cladibus aequo iure cum caeteris mercatoribus uiuere docendi sunt, [1] sub legibus, sub regum imperio tenendi.

Nec putes 234 factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus fueris, Lodouice, humanitatem, quae uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere.

Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris.

Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre.

Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat.

Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum [1] per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter

-- 197 --

235 socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt:

Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid locorum ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros, quascunque urbes Philippus Vicecomes, Mediolanensium dux, tenuit, imperio Mediolanensi reddatis.

Senatus Veneti princeps Leonardus Lauredanus, priusquam a Gallo rege nuntius accessisset, satis gnarus, quibus cum mandatis mitteretur, consuluerat senatum, quid regi esset respondendum. Itaque uultu ita composito, ut nullam animi formidinem prae se ferre uideretur, Gallo hunc in modum ex senatus sententia paucis respondisse dicitur: quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse, et ob solam suspitionem tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis potentissimam.

Ad ea Gallus subridens, Leonarde, inquit, scito Francorum regem nihil de Venetis aut temere credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio 236 in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi estis, uos tutari potest.

Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus

-- 198 --

parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt.

Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit, [1] qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium, Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum.

Veneti duce capto caeduntur; Bergomates, Cremonenses, Brixiani se regi dedunt; Mediolanensis imperii fines ad Mincium producuntur; Veronenses, Vicentini et Patauini se Gallis subiciunt; Veneti cunctatione hostium seruantur.

Igitur explorato Liuiani consilio in locum aequiorem castra transfert, atque hostem ex improuiso dimicare coegit. Instructa utraque acie Liuianus cum pedite Italico, qui sane hac tempestate imbellis est, et leuis armaturae externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris 237 in exercitu Gallico erat, [1] impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis. [2] Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint.

Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses,

-- 199 --

Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. [1] Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes Venetorum, publicas simul et priuatas, diripiendi. Quod quidem senatoribus eorumque liberis, qui et per se imbelles sunt, improuiso malo consternatis factu facillimum futurum fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram.

At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum 238 errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens.

Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis;

-- 200 --

pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit.

Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus recaepit, centesimo et quadragesimo fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminum, et quicquid eo in tractu locorum ad Romanam Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque tempore Alfonsus Ferrariensium dux, Franciscusque Mantuanus marchio, quicquid Veneti de eorum imperio ad illam diem tenuerant, recuperarunt. Vrbes item regni Neapolitani pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset.

Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo iure spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium defectionem, ne quid Dalmatiae optimates respectu pristini et regii imperii moliri possent, in eos plebem clam concitasse 239 in suspitionem uenerunt. Nempe nobilitas sub ius alienum neccessario posita longe inclinatior est ad regium quam ad populi imperium, quandoquidem dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus.

Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam [1] uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis Dalmatas quasi contagione quadam uulgato multi Antiuarensium principes a plebe sua interfecti sunt. Cathareni, multitudine ac uiribus suis aduersariis ualidiores, audacia etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati.

Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini

-- 201 --

quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum.

Iam Maximilianus, contracto 240 simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum dissidium, eos re infecta ab se dimisit, exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et ex animo cedentibus, receptisque a quoque sociorum regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat.

Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante dictum est, summa etiam imperii tradita erat. Patauina urbs ad Meduacum amnem posita quinque et uiginti millia passuum a mari abest, tribus fossis a Venetis perductis cingitur, quae aqua ex proximo [1] flumine campestribus locis deriuata, completae sunt. Vnde non solum militum praesidio, sed etiam opere Patauium egregie emunitum erat. Itaque Maximilianus, quum duos menses oppugnanda urbe frustra absumpsisset ― nihil enim dignum dictu egit ― dato documento nomen caesareum sine uiribus inane esse, a militibus inopia stipendii pene desertus in Alemaniam est reuersus.

Iulius pontifex de Gallis Italia eliminandis uoluit consilia, cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat.

Iulius Secundus, pontifex

-- 202 --

Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum 241 a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub quocunque hi coelo nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur.

Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, [1] nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem [2] hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim Ferrariensium ciuitas Romanae Ecclesiae uectigalis), ut scilicet eius causae praetextu Ferrariam ipsi duci auferret, quam sane urbem ex pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset.

Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta imperanti non pareat, quum ille ei, qui decreto eius non stetit, rebus diuinis possit interdicere? Quae poena sane grauissima est: nempe cui ita est interdictum, numero impiorum ac sceleratorum habetur. [1]

Et quum demum Bernardinus cardinalis animaduertisset pontificem in pertinacia persistere, concilium Gallicae Ecclesiae, auctore rege 242 Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et

-- 203 --

maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis [1] foedere inter se simultates exercebant, non solum sua ipsorum aemulatione ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente, quicunque Francorum regi infensus erat, is pontificis insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc potuit.

Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe, inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant.

Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam in matrimonium duxerat, amicitiam renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi, regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum 243 frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus.

Galli Hispanos a Bononia repellunt; Veneti in Ferrariensem ditionem inuolant, sed dux eis profligatis se in libertatem uindicat; Brixiani ciuitatem Venetis produnt; Gallis

-- 204 --

Venetis eam rursus eripiunt.

Quod ubi Galli, qui in Circumpadanis agris statiua habebant, intellexerunt, missis auxilio quinque Vasconum cohortibus, Bononiam aduersus Hispanos egregie tutati sunt. Nam quum Hispani per ruinas murorum, quos tormentis demoliti erant, urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra et mari rem pro uiribus gerere constituunt. Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus instructae [1] ostium [2] Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes Ferrariensem agrum inuadunt. Quod ubi duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio [3] Padi processerant, in altum refugerunt.

Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, 244 sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta.

Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum gentis insolentia ac libidine excutere cupiens ad defectionem spectabat, inscientibus Gallis admoueri iubent. Itaque Brixiani populi uoluntate urbem recipiunt, direptis eorum bonis, quos Gallicae factionis fuisse constabat. Galli, audita Brixiana defectione, Brixiam duce Castone Foisio accurrunt atque per arcem, quam Gallicum praesidium adhuc tenebat, urbem ingrediuntur,

-- 205 --

dispositis prius ad omnes urbis portas militum satis ualidis stationibus, ne quis hostium fuga elaberetur. Venetus exercitus fraetus Brixianorum uoluntate ad arcem, ubi Galli hostem instructa acie opperiebantur, et ipse ad pugnam paratus accedit.

Itaque utraque ex parte clamore sublato, [1] acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. [2] Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius consultum est.

Hispani in agrum Rauennatem castra transferunt; Galli ducem Gastonem amittunt; Hispanis in fugam actis Rauennam irrumpunt et depeculantur.

Interea Hispani omissa Bononiae oppugnatione castra in agrum Rauennatem transferunt, quo magnam uim uarii 245 commeatus mari Adriatico ex Apulia conuexerant: cum Gallis enim signa conferre uehementer cupiebant. Rursus Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis editum tribus millibus passuum Rauenna distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos munitionibus sese tenentes aggredi poterant. Itaque Galli, ut in aequum traherent Hispanum, simulant se Rauennam oppugnatum ituros. Et haud difficulter fides habita est: nam satis constabat et Gallos necessariarum rerum inopia urgeri, et Rauennam commeatu abundare. Dux igitur Hispanus non ad caetera eius nationis ingenia solers Rauennam defensurus collem necessario relinquendum censuit et propius urbem instructa acie constitit.

Quod ubi Galli conspexere, uotum suum impletum rati signa in hostem extemplo conuertunt. Primo ingens strages hominum iumentorumque tormentis utrinque aedita est, mox gladiis res geri coepta. Iam Gallo equite acriter instante Hispana acies nudata erat equestri magna ex parte auxilio, equitibus Hispanis aut captis, aut in fugam coniectis; pedes tamen eius gentis nondum loco motus acerrimam aduersus Vascones,

-- 206 --

Alemanosque atque Boëmos, Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe 246 metum aequante.

Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem, [1] tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum dicuntur.

Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu ob hanc forte causam, quia hostium dux nullo uulnere accepto praelio excesserat, fugaque cum paucis arrepta pugnantes adhuc suos reliquerat, seu quia plures Galli ― maioribus enim copiis certamen inierant ― incolumes superfuerant, locumque in quo dimicatum est praelio functi haudquaquam deseruerant, sensu forsan casus ducis, qui militum animos consternare solet, non nisi peracta pugna ad Gallos perueniente. Victores hostibus fugatis uerius quam uictis Rauennam ui irrumpunt, praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum, Mediolanum ad sepulturam deuectum, ibique pro tanti ducis ac regii consanguinei dignitate omni rerum uerborumque honore a Gallis atque Italis funus eius celebratum.

Cardinalis San Seuerinas Flaminiae urbes Gallici consilii nomine occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a Gallis reuocat; hinc Galli ex Italia migrare coguntur; Hispanorum praesidia eis ubique succedunt; Helueti, auxiliares Venetorum, tumultuantur et gressum referunt.

Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam

-- 207 --

Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses 247 attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. [1] Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta.

Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male pugnatum erat, simul ac Gallos Italia excessisse audiuit, easque regiones, ex quibus illi digressi 248 erant, sociis Germanorum armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi fuga acceptam dempturus eo confestim perrexit. Nec solum urbes, quas Galli reliquerant, societatis nomine, quam, quia pontifex princeps eius erat, sanctam appellabant, intra paucos dies occupauit, sed etiam Mutinam et Regiensium ciuitatem ab Alfonsi Hestensis imperio auertit, quandoquidem

-- 208 --

Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes hostes munimento fore.

Interea ab Heluetiis, pontificis et Venetorum conductitiis, quum iam dies stipendii accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum est, ut Venetos ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere.

Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio.

Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur.

Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim 249 ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum singulos eorum, quibuscum de magnis rebus consultare consueuerat, quo quisque amotis arbitris suam liberius promeret sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes

-- 209 --

regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio faciunt, ne rege sine liberis defuncto regnum aut omnino interiret, aut ad quempiam seruorum sobole regia extincta delaberetur, quum omnes fere, qui apud Turcas in summo magistratu sunt, unde gradus ad imperium facilis, aut serui sint, aut libertinae conditionis.

Tandem quum aliquandiu de rege constituendo consultassent, decernunt regem Achimathem, satrapem Amysinum, moderati ac iusti regis indole apud Turcas celebrem. Caeterum quo sine tumultu ex Amyso Constantinopolim Achimathes deduci posset, praetextu Sophiacae expeditionis mittitur in Asiam cum parte regii exercitus Halis quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari 250 sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam Helisophia, Machomethis genero, denominati sunt, qui quidem inter caeteros Machomethanarum legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges uani, assimilatione sanctissimorum uirorum, qui Christi euangelium conscripsere, literis mandarunt, quas sane Machomethes, uaferrimus hominum, quo rudem literarum gentem in suam sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, [1] ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt.

Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem expiante.

-- 210 --

Non latuit Curcuthem, Lidiae satrapem, regis consilium, ipsius regis consiliariis rem prodentibus, quos ille donis ac pollicitationibus sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, [1] Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto 251 locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in officio continere solent. [2] Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium eiusdem familiae in regnum substituere: nempe non minus ad familiam regiam quam ad regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt.

Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem adsciscit, a quo Halis Achmetis dux profligatur.

Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet, in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem Bazethe de imperio deponendo agitante, dum parentem Achimathi deditum putat, in Aegyptum abierat, illius regis animum tentaturus, ut scilicet externo auxilio id efficeret, quod uidebat patris uoluntate sibi negari. Vnde Bazethes hoc Corguthis consilio uehementer permotus ingenti sumptu eum ab Aegypto domum reuocauerat rege Aegypti haud inuito ― magnis enim muneribus, ne reditum Corghutis moraretur, cultus fuerat.

Corguthes igitur ubi in Lydiam rediit, commutandam sibi consilii rationem arbitratus totum se ad Selynis amicitiam adiunctum, ut paulo ante demonstrauimus, uideri uolebat. Itaque ad Selynem in Cappadociam Trapezuntum, ubi ille satrapaeam obtinebat, nuntium confestim mittit, qui Bazethis in Achimathem animum ei indicaret, simulque hortaretur eum, ut in Europam transgressus bellum patri excitaret, in idque omnibus uiribus incumberet, ut Sarmatas atque Europaeos Turcas sibi conciliaret: nam his in societatem deductis paternum Achimathi studium non admodum profuturum. Et

-- 211 --

ne Halys, dux regii exercitus, cum Achimate, quem diximus regem esse designatum, coniungi posset, uiresque in unum conferre, clam iniit societatem cum quodam latrone, eius sectae, quam diximus apud Turcas Sophiacam appellari, eique persuadet 252 aduersus Halydem, paternum ducem, bellum suscipere. Hic autem latro aliquot ante mensibus adscita haud contemnenda sui similium manu, cum ipso Corguthe simulatis, ut quidam opinantur, inimicitiis manum conseruerat, eumque acie superatum, seu simulato metu sponte cedentem, ad mare Phoceam compulerat, nec paruam deinde montanae Moeoniae partem occuparat, aperteque ab Othomanis deficiens uicinas regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim Othomanus, cuius soboles multis Asiae atque Europae regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat.

Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo, priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum copiis suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se tutius cum uno exercitu praelium initurum, et Halyde profligato uiam ad imperium Achimathi praeclusum iri. Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma capere iubet atque in latrones impetum facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri necessario solet inter eos, qui et rari loricis corpora inter pugnandum muniunt, et ad mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra meminimus, per dolum interficitur eo consilio, ut regiis audita ducis nece pauor et consternatio iniceretur. Is autem Bazethis ex filio nepos, quamuis esset patris iussu inter regia auxilia, tamen Cichane inter hunc tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus largiore uino utitur, [1] exanimato, cognitoque aui in Achimathem studio Selynis [2] partes secutus est, ne Achimathis rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu explendae irae cupiditas extitit, [3] seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res Selynis, cui plane Deus imperium destinarat, iuuaretur, quibus ipse mortem mature erat illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, 253 omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. [4]

Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti animo sustinens hostem incruenta uictoria potiri haud quaquam permisit. Tandem multis utrinque desideratis

-- 212 --

latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra repetiit. [1]

Selynes interea Tauricam chersonesum subigit, Tartarorum auxilia impetrat; cum exercitu ad Istrum in Triballorum agro considet; simulato odio patri blanditur et stationem sibi in Hungarorum finibus concedi postulat.

Interea Selynes, natu ultimus regulorum, magni uir spiritus, cognito patris consilio, insita animo industria haud cunctandum tali tempore ratus aliquem in Thracia locum, Constantinopoli uicinum, occupandum censuit, satis gnarus, qui regulorum sedem regni tenuerit, eum imperio quoque procul dubio potiturum. Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit.

Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. [1] Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia [2] praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse:

Selynes Bazethi patri, regum maximo felicitatem.

Quum accepissem, pater, te simul morbo, simul senecta molestam uitam /254/ ducere, atque ideo nolle amplius mole regendi imperii grauari, et paterno casu, ut par est, indolui, et non mediocris cura salutis Othomanii imperii animo meo iniecta est. Quare saepius ad te nuntios cum literis misi, ex quibus quaedam intelligeres, quae non minus ad conseruationem imperii tui quam ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio

-- 213 --

patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris.

Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici 255 imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent.

Baiazethes ira fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit.

His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis, inquit, Selynis improbam regnandi cupiditatem? Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est, tentauit me conuenire, nisi ut mecum de regno ad se deferendo ageret, deinde si precibus, aut persuasione parum profecisset, ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi

-- 214 --

regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit.

Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur:

Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem consilia saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam ex hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui, utcunque res casura est, eo magis quia, quod 256 honestissimum simul et tutissimum uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac paternae charitatis.

Quare citra ullum certamen ac rerum perturbationem censeo Selynem per speciem honoris hinc ablegandum, atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita caeteros liberos contemnere, dum uni tantum prospicitur, parum tutum. Neque enim homines accepta beneficia tam in officio continent quam iniuriae abalienant. Et quis credet Selynem, licet sit Bazethes regum iustissimus filiorumque amantissimus, non esse iniuria affectum, si ille tristis, utpote aditu et conspectu patrio prohibitus, discesserit?

-- 215 --

Limites igitur Danubii, qui ad Hungaros uergunt, ita Selyni attribues, ut omnia castella, et quicquid ibi munitioris loci est, tui iuris sit tuoque nomine teneatur, uicinarumque praefectos prouinciarum admonebis ac etiam nouo sacramento astringes, ne illi te inconsulto ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis 257 quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est.

Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet [1] eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci.

Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat.

Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus non respondisset, effugium, ut dictum est, ad Hungaros pateret, et a regni sede haud procul abesset, [1] ne fratrum quispiam Constantinopolim se procul agente occuparet ― animum ad arma patri inferenda prauo quidem ac impio consilio, sed quod tandem, ut plerunque fit, fortuna haud auersata est, adiecit. [2] Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis.

Hac re Bazethes solerter perspecta confestim mouit Constatinopolim uersus, 258 ne leuibus ingeniis nouorum consiliorum occasionem praeberet, simul quo Asiae propinquior

-- 216 --

Sophiacae factioni maiorem incuteret terrorem; [1] ad haec, ut si Selynes in pertinacia persisteret, copiis suis Achimathi attributis potius fratres inter se de regno dimicarent, quam ipse senecta simul et morbo inualidus bellum gerere cogeretur, atque aetate per summam quietem acta sub extremum uitae tempus manum cum filio, quod infelicissimum putabat, consereret. Posteaquam uulgatum est Bazethem Constantinopolim reuersurum, unde, ut diximus, paucis ante mensibus abscesserat, Selynes, ut parentis consilium eluderet, modicis itineribus eum sequi instituit. [2] Itaque priusquam castra moueret inito suorum numero [3] (ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri [4] nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent:

Non me fugit, inquit, milites, [1] eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. [2] Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre.

Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum 259 asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus [1] accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere.

-- 217 --

Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? [1] Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri nequeant. Quum igitur patri certum sit imperii abdicatione regno prospicere, successoremque uiuo sibi constituere, uos milites magis decet iudicium patris mei quam improuidam eius animi affectionem sequi. Altero enim salus imperio paratur, altera [2] clades certissima: nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita iisdem etiam artibus administrandum.

Quae quum ita sint, milites, [1] iura, quae liberos parentibus iungunt, his coeptis nulla ex parte uiolamus, sed potius a deside ad strenuum, cui maxime conuenit, imperium transferimus. In quod quidem is nostrum ius habet maximum, qui reliquis fratribus uirtute praestat. Vter autem nostrum paternae fortunae dignior sit successione, facillimum diiudicatu uobis erit, si me cum Achimathe contuleritis. De fratre nihil obloquor, quum praesertim 260 et mei et illius mores in aperto sint. Satis mihi fuerit uos optime nosse me nunquam pro ignauia ac segnicie modestiam simulasse, uerum et domi et militiae illud de me specimen semper dedisse, quod a iusto simul et magnanimo rege expectandum est. [2] Et quia ipse non tam meam quam publicam causam suscepi, quicquid felicitatis [3] fortuna tribuerit, id totum mihi uobiscum commune futurum est. Nihil enim mihi antiquius erit quam de me optime meritis parem gratiam referre, et eos beneficiis meis quam ornatissimos reddere, qui in asserenda dignitate mea strenuam operam nauauerint.

Atque ut cognoscatis, quid ex utroque nostrum speretis, unicum filium habeo, cuius uictui una ex regionibus Asiae attributa satis diuitem ac honoratum satrapem efficiet. Caeterae prouinciae uestrae uirtuti patebunt, uestram fortunam, ac dignitatem aucturae sunt. Achimatis uero liberorum turbae ne tota quidem Asia ad uictum sufficit, atque ita, si ille regnum obtinuerit, Asiatica uectigalia regiae duntaxat familiae sumptus ministrabunt: uos reliqui uulgus ignobile, spectatores potius alienae fortunae quam possessores eritis. Quare si, quod nolim, cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed

-- 218 --

etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur.

Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione 261 uacet, omnes liberos eodem charitatis gradu habet, nisi quispiam filiorum maiore uirtute plus paternae beneuolentiae ad sese merito traxerit.

Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index, exoritur. [1] Approbant omnes sententiam, hortantur ne cunctetur imperium sibi militum suorum sanguine parare; se, uel patrem ipsum ferro peteret, prompto animo operam ei praestituros. Tanta fuit seu uis orationis, perorantisue auctoritas, qua maxime rudis et incondita turba incitari solet, seu militum ad ducem amor et admiratio ingenii omnis fortunae capacis, seu desidis imperii fastidium, praesertim rapto uiuere assuetis. [2]

Sinonem a Baiazethe ad colloquium missum aggreditur et fugat; mox tamen ipse a Baiazethis exercitu uincitur.

Igitur Selynes spei plenus patrem Constantinopolim uersus, ut dictum est, iter habentem sequi coepit, uestigiis eius ita insistens, ut ubi pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur, [1] transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram. [2] Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos.

Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore [1] - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis

-- 219 --

consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, 262 coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, [2] ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex captiuis mulieribus nascitur, simul ac regi filius suscipitur, extemplo procul a conspectu patrio ablegatur, nec ei licet unquam patrem adire, aut attributae satrapeae finibus excedere.

Quod ubi Bazethes animaduertit, ira accensus iubet carpenti, quo uehebatur, uelum amoueri, ducesque ac purpuratos propere conuenire. Ibi ministrorum adminiculo pedibus sese excępit [1] et uoce ob ualetudinem tenui ac subdeficienti, [2] uix proximis exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis [3] accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret.

Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. [1] Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui quidem tubarum sonitu tympanorumque pulsu confusus multo terribilior auribus accedebat, equisque admissis ruunt in Selynem. Quibus quum ille impigre occurisset, ita eorum impetum sustinuit, ut aliquandiu neutro sit pugna inclinata. [2] Tandem equites regii, adiunctis sibi turmis, quae ex nobilibus adolescentibus confectae regem semper

-- 220 --

comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― 263 aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara magnitudine conspicuum) proximos percunctatum esse, quisnam esset ille tam paululus homo, qui tantopere certamen accenderet. Neque enim filii faciem noscitabat, atque ut cognouit filium esse, iniecta sibi admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maxime magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt.

Hinc in Tauricam chersonesum fugit; praetorianorum gratiam aucupatur; hi Selynem sibi regem dari tumultuose flagitant; Baiazethem assentiri cogunt; Selynem Constantinopolim inuitant et patrem solio deturbare promittunt.

Ab hoc praelio Selynes in Pontum ad naues, unde uenerat, refugit, mox ad Tauricam chersonessum sese recępit. Bazethes uero haud minus rerum perturbatione moestus quam uictoria lętus, Constantinopolim se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam armisque deditam pro socordia haberetur. Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se ferebant se uiuo rege alium suffici non passuros, quod quidem non charitate in Bazethem, sed odio in Achimathem speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia.

Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento onustas e Taurica chersoneso Constantinopolim misit, ubi audiuit urbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim gregariis 264 militibus, triticum minimo precio uenderent. Quo facto nec patri gratuitis largitionibus suspectum se praebuit, nec illi defuit, unde stipendium militibus suis et caetera necessaria suppeditaret. Qua profecto benignitate adeo praetorianorum uoluntatem promeritus est, ut eum omnes fere imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Cui quidem, praeterquam quod aduersa praelii fortuna potius miserationem quam ullum attulerat contemptum, multo magis

-- 221 --

exinde altitudo animi decori esse coepit quam fuerat paulo ante sceleri data regnandi cupiditas aduersus parentis uoluntatem concoepta, militari turba, quae liberalitate illecta ac conciliata erat, interpretante Selynis consilium non tam impium quam necessarium esse, quandoquidem Achimathi in regni successione ille praeferendus esse uideretur.

Itaque praetoriani, ne Achimathes, qui gratia apud patrem ualidior erat, mox tractis ad se prouinciarum praefectis uiribus quoque praeualeret, tale aduersus eum ineunt consilium. Conuocatis in aedes, quas omnes pariter incolebant, tribunis ac centurionibus, iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam transportati eius conatus reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non passuros pro sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens amicitiae, quum regem, uirum, ut inter Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret.

Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris consilii 265 expedire potuit, quo suorum sceleri obuiam iret. Itaque senecta, ualetudine, amicorum partim fraude, partim consternatione permotus, ac suorum militum perfidia circumuentus (iurauerant enim praetoriani se uiuo rege nihil noui consilii capturos) uoluntati eorum assensus est. Igitur duo tribuni cum aliquot centurionibus et magna gregarii militis parte, ex sententia tamen caeterorum, ad Selynem Constantinopolim deducendum proficiscuntur. Quo ad Odessum, qua Panisus in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque reparare coeperat spe repetendi regni paterni) praetorianorum nomine hortantur, Constantinopolim accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita perplexe respondit, ut appareret imperandi solum causa se pietatem relicturum, alioqui ab honestate nequaquam discessurum. Ait enim se non nisi regem atque in patria sede collocatum ob communem Turcaici nominis utilitatem cum parente, nedum cum fratre dimicaturum; etenim nefas esse, quum nulla eiusmodi subsit causa, in coniunctum sanguine hostilia agere. Praetoriani, agrestes homines pinguique ingenio (et sunt fere omnes ex Illyrico, pueri admodum parentibus ui ablati, qui, ubi sacris Machomethanis imbuti linguaque

-- 222 --

Turcaica eruditi adoleuerint, praetorianis adscribuntur), existimantes Selynis orationem, quia ex ipsorum uoto mittebatur, honestati haud repugnare eumque recte sentire, atque aequa postulare, odio in Achimathem animos eorum deprauante pollicentur se, quum primum Constantinopolim peruenisset, deiecto Bazethe sedem ei auitam occupandam permissuros.

Corguthes Turcaicum regnum ambit; praetoriani Selynem Constantinopolim deducunt; Baiazethes Dymam secedit; ueneno sibi a filio proditione immisso in itinere uita priuatur.

Dum haec cum praetorianis Selynes agit, Corcuthes ratus, quum odium praetorianorum in Achimathem, tum Selynis hostilem in communem parentem animum gradum sibi ad imperium fecisse materiamque crescendi praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet tenui cultu, quod uulgo gratissimum est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri dedisset. Sane supra docuimus Corguthem, si quid iuris ea res in regni successione 266 acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli expectandum, a quo fidem per se presens acciperet, ut sibi per illum liceret in sua satrapaea sine metu aetatem agere.

Selynes Constantinopolim deductus duces praetorianorum ad se uocat, promissa sibi praestari deposcit. Illi quasi signo tuba dato confestim ingenti tumultu ad regiam accedentes regios iubent consiliarios regi nuntiare, ut eligat sibi extra Constantinopolim, ubicunque libuerit, secessum, eoque se, annis simul et regendo imperio fessum, priuatam uitam, ut iam constituisset acturus, conferat Selyne rege declarato. Quod ubi Bazethes audiuit cognouitque praetorianos ab illo consilio dimoueri non posse, nec ad contrahendos prouinciarum praefectos spacium temporis sibi dari, accusata filii impietate praetorianorumque nefaria proditione, multo auro mulos onerari ac prae se agi Dymamque, oppidum ad Hebrum amnem situm, deponi iubet. Mox et ipse uehiculo a spadonibus regis casum miserantibus impositus eodem Achimathis causa inuitus gemensque proficiscitur. Maluerat enim Achimathe rege substituto sese ultro in quietem recipere, et quia ille et aetate caeteris fratribus praeferendus erat, et specimen dederat moderati regis, uidebaturque uelle patriis uestigiis insistere.

-- 223 --

Caeterum Selynes ueritus, ne pater rei indignitatem aegre ferens prouinciarum praefectos (nempe quos ipse ad praefecturas prouexisset) concitaret, bellumque sibi eodem tempore a patre simul et Achimathe oriretur, opera Ionae, cuius supra meminimus ― et erat illi idoneus fallendi locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum credebat: sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi 267 enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre.

Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est. Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta.

Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit.

Iustis regi factis [1] Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam mox Turcaica religione praestitit, incolumem conseruaturum, ad satrapaeam suam in Lydiam dimisit, addita illi Lesbo insula, quo munificentia delinitum, incautum et nihil de se timentem facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot parricidiis sese nimis inuisum redderet, quamquam apud Turcas magis necessarium quam crudele ducitur eos tolli, qui regnum occupanti spem dubiam ac sollicitam eodem successionis iure possent facere. Dimisso Corghute bellum cum Achimate gesturus omnes Europaeos praefectos, qui Turcaico imperio parebant, in Asiam contendere imperat. A quo consilio quum Mustaphas Iurisius, amicorum princeps et rei militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse,

-- 224 --

propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione 268 potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet.

Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante hosteis de improuiso aggressus ex his multos interfecit, quosdam etiam una cum duce Mussia uiuos coepit. Quos quum incolumes conseruasset (erat enim uir minime sanguinarius) interrogauit, an apud se uellent permanere; se peruelle apud eum esse respondent, cuius beneficio uicturi essent. [1] Itaque ubi omnes fidei pignore obligati sunt, [2] quam mox nefaria proditione fefellerunt, militibus adscripti sunt; dux in cohortem etiam amicorum recaeptus.

Quo tempore haec in Asia gerebantur, erat apud Selynem uir dignitate primus Mustaphas nomine, Macedo natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in magistratu constituti pecuniae nimium studerent, nec posset cupiditati suae (nempe, quae longo usu altissimas miserat radices) imperare, ueritus, ne quod ipse multis annis malis etiam artibus congessisset, unius hore spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea 269 statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus

-- 225 --

reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret.

Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum. [1] Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia ordine exponens indicauit, prolatisque literis manu proditoris exaratis indicium confirmauit.

Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo 270 noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari.

Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem

-- 226 --

corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse. [1]

Selynes propinquos tolli iubet; Cichanis casus magnanimus; Selynes luctum fingit; Corguthes quaeritur et necatur.

Selynes tanto uitae periculo functus existimans belli dilationem ac moram non solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque 271 comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque non omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure gentium regnum spectabat ― nempe Cichanes Bazethis liberorum natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse salutem suam illi, qui, dum sibi regnum parat, ne parenti quidem morbo et aetate confecto paucorum dierum usuram ad uiuendum concessisset. Et quum carnifex manus eius, ne obniti posset, loro uincire uellet, auersatus carnificem simulque tam segnem mortem, arrepto acinace, irae quam timori propior, multis uulneribus confectus tanquam acie pugnans cecidit. Selynes enim, simul ac accępit fratris filium non pati ad se carnificem adire, misso centurione cum suis manipularibus eum interfici iubet, collaudata adolescentis animi magnitudine, qui sane ne in ultimi supplicii quidem [1] metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, [2] occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse.

Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes

-- 227 --

regnum societatis impatiens), [1] nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus ad inferendam Corghuti mortem animum adiecit, accusata prius falso apud Turcaicarum legum peritos fratris in se perfidia, ne sine legitima causa suum iusiurandum, quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii latebram inueniret. Ementitur igitur se ad Corghutem tentandi eius animi causa praetorianorum nomine scripsisse, ut quia Selynes crudelitate sua omnibus odio esset, illius absentia fraetus pergeret Constantinopolim, sedemque regiam opportune occuparet; secuturos eum non 272 solum praetorianos, sed etiam omnes Europaeos Turcas, miteque ingenium fero praelaturos. Fingit insuper prolatis falsis literis signo Corghutis adulterino signatis Corghutem ita in summam [2] rescripsisse, ut facile eius ambitio ac regnandi cupiditas deprehendi posset. Itaque quum Turcaici iuris consultos, apud quos criminibus suis fidem faciebat, suspitionis in Corghutem implesset, illique in eius gratiam, ut sunt humana ingenia fortunae obsequentia, Corghutem morti debitum censuissent ― est autem horum hominum maxima apud Turcas auctoritas, omniaque ex eorum fere praescripto aguntur ― instructis multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur.

Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis.

Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes. Colonus equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue tenderet et cuius ille esset equus agricultoris fortunae minime conueniens, ille intrepide cum se rusticum parui uici incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis milites in uicum, in

-- 228 --

quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti 273 illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit se probe scire morti esse destinatum, fatum suum iam Dei arbitratu, cuius nutu omnia moderantur, impleturum. Itaque deductus in uicum, unde aufugerat, poscit papyrum, conscriptisque ad Selynem codicillis rogat, ut libros suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur. Ferunt Selynem lectis Corguthis codicillis lachrymis non temperasse, suisque iussisse, ut eum mitissima morte, et citra ullum doloris sensum, si id fieri posset, necarent. Itaque milites, quibus necandi Corghutis negocium datum erat, instructo conuiuio large epulati cum regulo eius mentem uino, quantum potuerant, alienarunt; mox sopitum agressi, iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum illius intercluserunt. Corpus Prusam deuectum, regioque more magnifice funeratum, sacerdotes sepulchro seorsum constructo, intra tamen septa Othomanorum tumulis dicata, intulerunt.

Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur.

Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim [1] maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam diuturnamque militiam detrectarent, nec essent in se bene animati, conscribit ad fratrem literas nomine Achimatis Cossicii Dalmatae, purpuratorum suorum nobilissimi, ratus fratrem dolum haud percepturum, eo quod Cossicio cum Achimathe Othomano uiuente Bazethe necessitudinem intercessisse satis constabat. Ad hoc quum Cossicius esset, ut [2] plęrique nobiles, ingenii simplicitate satis notus, regulum eius literis facile crediturum putauit. 274 Literarum autem hanc sententiam fuisse memorant:

-- 229 --

Achimathes Cossicius regi Achimathi Othomano salutem.

Aduersarium tuum patriam sedem occupare iccirco Deus uidetur permisisse, quo et ille grauiore lapsu, acerbiores pro flagitiis suis poenas lueret, et tu dignitatem tuam ac patrium regnum, a quo modestia ac pietate in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox recuperares. Itaque non posses a Deo nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem et clementiam distaret. Haec immanis bellua, fratris, amicorum ac propinquorum caede efferata, ita occursu uisuque terribilis effecta est, ut omnes existiment Turcarum nihil interesse, utrum sub hoc rege uiuant, an pestilentia et quotidianis funeribus absumantur. Scito igitur, si copias tuas Prusam admoueris, Selynem a suis relictum iri, teque omnes in patria sede, prout dignus es, eo fastigio collocaturos. Et quia nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis.

Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus extemplo mouit. Quem ubi Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset, Mussias, quem captum atque in amicorum numerum recoeptum ab Achimathe supra demonstrauimus, cum tribus aliis insignibus uiris, equis admissis auersisque transfugarum ritu lancearum cuspidibus ad Selynem transfugiunt, eo consilio repentene capto, an ex composito, parum comperii. Transfugae ab Selyne benigne excępti monent, iubeat suos clamorem tollere, pugnamque confestim inire, affirmantes nihil roboris 275 esse in Achimathis exercitu, utpote qui speraret ipsum destitutum iri a suis. Quod ubi Achimathes Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; [1] pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti.

Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis ueste permutat; quam dum induit, a Cialapia Ducagino, hostilis

-- 230 --

turmae praefecto, agnitus uiuus capitur. Animo per desidiam corrupto nulla uis inerat, qua percussorem euitaret, seque, ut regem decebat, ad uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno arbitrio, quod apud ethnicos turpissimum est, spiritus eius unquam pependisse diceretur. Nisi forte flagitiosum putauit, quod et Christiani existimant, legibusque recte prohibitum est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non esse, inquit, opus colloquio attribuatur illi digna regis filio satrapaea. Id enim signum illius necandi conuenerat. Quibus negocium interficiendi eum datum erat, paulum a conspectu fraterno abductum neruo ex arcu proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est. Ita Achimathes Othomanus periit, quem pater non solum dignum imperio iudicauerat, sed etiam omnibus liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse.

Iulius II pontifex moritur.

Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem 276 auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum pecuniis domum inde reuerti ― pontifex enim Romanus etiam minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in aliquam regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi.

Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere designat. [1] Nihil enim paci ac priuatae publicaeque utilitati magis aduersatur quam principum multitudo, quippe quam merito belluam multorum capitum eruditi appellant.

-- 231 --

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.