Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in
terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos
dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum
non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam
neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse,
-- 195 --
quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius
pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent,
redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt.
Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia
lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi
per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium
hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis
ius expetere.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|