Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex
Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere
eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem
laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe
233 est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero
Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres
atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit.
Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui
iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti,
fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in
Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt,
et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui
spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere.
Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris
praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua
classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem
spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|