Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Quo tempore haec in Asia gerebantur, erat apud Selynem uir dignitate primus
Mustaphas nomine, Macedo natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam
gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in magistratu constituti pecuniae nimium
studerent, nec posset cupiditati suae (nempe, quae longo usu altissimas miserat radices)
imperare, ueritus, ne quod ipse multis annis malis etiam artibus congessisset, unius hore
spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac
sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret.
Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam
ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam
fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea 269 statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno
nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse
ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas
tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam,
quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit,
quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola
pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus
-- 225 --
reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur
Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam
accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|