Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque
in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo 270 noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum
iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus,
orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque
minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris
signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham
Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante
retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum
fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari.

|