Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso
et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis
praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile
erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus
-- 198 --
parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod
institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique
regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes
nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis
armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt.

|