Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam
non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses,
-- 199 --
Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque
Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset,
facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de
se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam
uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. [1]
Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset,
respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae
magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis
et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes
Venetorum, publicas simul et priuatas, diripiendi. Quod quidem senatoribus eorumque
liberis, qui et per se imbelles sunt, improuiso malo consternatis factu facillimum futurum
fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum,
qui diripuissent, praedam futuram.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|