Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio.

Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur.

Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim 249 ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum singulos eorum, quibuscum de magnis rebus consultare consueuerat, quo quisque amotis arbitris suam liberius promeret sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes

-- 209 --

regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio faciunt, ne rege sine liberis defuncto regnum aut omnino interiret, aut ad quempiam seruorum sobole regia extincta delaberetur, quum omnes fere, qui apud Turcas in summo magistratu sunt, unde gradus ad imperium facilis, aut serui sint, aut libertinae conditionis.

Tandem quum aliquandiu de rege constituendo consultassent, decernunt regem Achimathem, satrapem Amysinum, moderati ac iusti regis indole apud Turcas celebrem. Caeterum quo sine tumultu ex Amyso Constantinopolim Achimathes deduci posset, praetextu Sophiacae expeditionis mittitur in Asiam cum parte regii exercitus Halis quidam ex regiis purpuratis, regi designato ad Sangarium amnem ― ita enim inter ipsos conuenerat ― occursurus. Nec inepte Achimathis amici hanc simularunt expeditionem, propterea quod quosdam Asiaticos Turcas, Sophias dictos, per id tempus tumultuari 250 sermonibus ferebatur. Sophiae autem apud Machomethanos a quodam Helisophia, Machomethis genero, denominati sunt, qui quidem inter caeteros Machomethanarum legum scriptores praestare dicuntur. Multi autem Machometanas leges uani, assimilatione sanctissimorum uirorum, qui Christi euangelium conscripsere, literis mandarunt, quas sane Machomethes, uaferrimus hominum, quo rudem literarum gentem in suam sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, [1] ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt.

Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem expiante.

-- 210 --

Non latuit Curcuthem, Lidiae satrapem, regis consilium, ipsius regis consiliariis rem prodentibus, quos ille donis ac pollicitationibus sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, [1] Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto 251 locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in officio continere solent. [2] Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium eiusdem familiae in regnum substituere: nempe non minus ad familiam regiam quam ad regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.