Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Non latuit Curcuthem, Lidiae satrapem, regis consilium, ipsius regis consiliariis rem
prodentibus, quos ille donis ac pollicitationibus sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de
successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in
fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem
id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum
ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, [1]
Selyne non sine
sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam
habiturum, sed etiam salutem suam in tuto 251 locatum iri, quamquam nullo officio
frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati
cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis
quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos
in officio continere solent. [2]
Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec
flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium
eiusdem familiae in regnum substituere: nempe non minus ad familiam regiam quam ad
regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam
eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|