Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo,
priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum
copiis suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se tutius cum uno exercitu
praelium initurum, et Halyde profligato uiam ad imperium Achimathi praeclusum iri.
Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma capere
iubet atque in latrones impetum facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri
necessario solet inter eos, qui et rari loricis corpora inter pugnandum muniunt, et ad
mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra meminimus, per dolum interficitur
eo consilio, ut regiis audita ducis nece pauor et consternatio iniceretur. Is autem Bazethis
ex filio nepos, quamuis esset patris iussu inter regia auxilia, tamen Cichane inter hunc
tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus largiore uino utitur, [1]
exanimato, cognitoque aui in Achimathem studio Selynis [2]
partes secutus est, ne Achimathis
rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu
explendae irae cupiditas extitit, [3]
seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res
Selynis, cui plane Deus imperium destinarat, iuuaretur, quibus ipse mortem mature erat
illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab
neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne
sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, 253 omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt,
ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. [4]
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|