Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei [1] , qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutÄ™ sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis [2] aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam 277 contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque nauticus apparatus occultius instrui posset, quum decipiendis hostibus opus esset, naualia aedificare instituit, qua sinus Constantinopolitanam urbem ab oppido dirimit, quod uulgo Peram, Genuensium coloniam, dicunt. Ibi campus oppido subiectus sinuique commode adiacens, naualibus simul et armamentario construendo electus est.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.