Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Igitur Selynes, quum primum pabuli copia esse inciperet, ex hybernis mouit, [1]
magnoque labore per Cappadociam Minoremque Armeniam tormenta aenea plaustris trahens ad Euphratem peruenit, qua is Melanta fluuium, ex Argaeo Cappadociae monte
profluentem, accipit Ciamachumque oppidum in Maiore Armenia aedito loco positum
praeterfluit. Valde enim cupiebat illo oppido potiri, ut et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris
Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere
animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad
spem eius euentus respondit. [2]
Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur,
nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est.
Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et
ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in
ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur,
puberibus magna ex parte interfectis.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|