Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt.
Ibi Selynes castris positis omnes regionum principes ad se accersiri iubet, quorum magna
pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem
refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse,
utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et subiecta sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos
opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum
asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod,
dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus 298 infestus extiterat,
seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat
Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua quondam Mehmethes, ipsius
Selynis auus, cum Cassano, Armeniorum rege, pugnauerat. Quippe quum ex illo praelio
aequo Marte discessum esset, [1]
uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae
ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe
superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum sentire
haudquaquam passus est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque
-- 249 --
magna fabrorum ui, ut demonstratum est, Constantinopolim abducta. Itaque regulus
admissi conscientia aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|