Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui
Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum
est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem
sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in
Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco
diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas,
Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent,
ipsis potius quam Polonis parerent, conati sunt Rhoxanos, quos Rubros uocant, a
Polonorum imperio fraude primum ac clandestinis suasionibus auertere, sibique adiungere.
-- 250 --
Mox ubi illos ad defectionem nequiquam solicitando occulta consilia parum
processere, comparato iusto exercitu quaedam Lithuaniae oppida ad Polonum spectantia, in finibus utriusque imperii posita, oppugnare aggressi sunt. Caeterum inde a
Polonicis praesidiis erumpentibus non sine cęde repulsi iterum maiore manu coacta fines
Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam Graeci ritus oppidanorum proditione, occuparunt, plurimis ex suis in ea oppugnatione amissis.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|