Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis postremus iter ingressus est. Biduo Mehmethes per solitudinem iuerat nullo hoste obuio, tertio die ei Iamberdinus cum equitibus suis occurit, iter Turcis pro uiribus infestum redditurus. Non fefellit Turcas hostium aduentus: itaque inter se inuicem cohortati Iamberdinum inuadunt. Nec Cercassi certamen detrectarunt, haud satis memores suae paucitatis, atque adeo pugnam magno animo capessunt, ut sibi minime parcentes hostibus haud incruentam uictoriam reliquerint. Iamberdinus et ipse saucius, postea quam uidit fortunam hostium esse, [1] in interiorem solitudinem cum paucis refugit, atque ubi procul a conspectu Turcarum fuga euectus est, dedit operam, ut sciret, quis in locum demortui Cansaui solidanus esset designatus. Simul atque cognouit imperium

-- 257 --

ad quendam Thomam delatum, adeo ira exarsit, siue odio in nouum regem, siue dolore 308 (nam et ipse regnum absens petierat, et se dignissimum eo fastigio merito iudicabat), ut mutata repente uoluntate hostis acerrimus eius imperii efficeretur, pro quo toties cum uitae periculo decertarat. Itaque tuto accessu impetrato ad Selynem transfugit. Qua quidem proditione declaratum est inuidiae morbo et mentis praua coecitate fieri, ut plaerique mortalium malint non sine patriae dedecore, atque etiam excidio, ablatum a suo ciue imperium ad externum, cui sane minus inuidetur, deferre.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.