Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Turca, adiuncto sibi et hosti adempto tam forti ac strenuo uiro, magna solicitudine uidebatur liberatus: tantam inesse uim in uno homine censebat. [1] Itaque magna spe uictoriae animo concoepta, ubi solitudinem cum copiis emensus est, ad Horionem amnem castra locat, stationibus equitum undique obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim Carrenses, latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili ripa sursum uersus nauigando, condidere, permissuque Aegyptiorum regum ibi sedes posuere amplexi ingens terrae spatium muris, urbemque binominem appellarunt. Nempe altera eius pars, in qua arx sita est, Babylopolis a Babyloniis, altera a Carrensibus Caërium nuncupata est. Quę quidem urbs seu coeli salubritate, seu soli hubertate, seu in mutandis mercibus solertia adeo opibus ac multitudinis incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum maximis regnis certet. Et quamquam supra decies centena millia hominum urbem incolant, pauci tamen admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.