Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Selynes, Syriae locis munitis, Iamberdini custodiae Damascum et totam fere Syriam tradit; ipse, salubriori aura fruiturus, Cilicia peragrata Hadrianopolim iter dirigit; contra Rhodios bellum meditatur; Rhacusani terrae motu uexati templum Christo ascendenti

-- 262 --

uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat.

Peragratis Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat.

Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina egritudine haud satis firmo esset, uidereturque abiecta publicorum negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque priuatam, ad se admitteret, atque sine ullo ferme comitatu, saepius asino Aegyptio quam equo insidens, in publicum prodiret, uehereturque eo iumento etiam extra urbem ― attamen uafer homo belli cogitationem haud quaquam omittebat. Nam quum Rhodiorum iniurias ferre nequiret ― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora, totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret.

Sub idem tempus Rhacusae (urbs Dalmatiae est, de cuius origine ac 315 institutis supra meminimus) ex ingenti ac diutino terrae motu maximus extitit terror. Qui quidem urbem ipsam atque adiacentes ei regiones adeo uehementer concussit, ut multos mortalium prolapsa exanimarint aedificia. Et quia diutius terra mouerat, magno incolarum metu ac solicitudine, plaerisque arbitrantibus terrae motum semper fere aliquem futurum praenuntiare euentum, auertendae coelestis irę causa non modo crebrae per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam templum Christo ad patrem abeunti a senatu Ragusano uotum, eo quod eo ipso die, quo Christus quondam nube circumfusus in coelum sublatus est, tremor ille terrae exortus fuerat. Itaque templi publico sumptu

-- 263 --

extruendi triumuiris a senatorio ordine creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus.

Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii locis argentariae fodinae) perscrutari ars est cum ferramentis suis, ad cuniculos in terra agendos contraxerat. Quasdam praeterea naueis rudi xilo et succida lana onerari iusserat, quo saccis ea materia refertis et suos ab hostilibus tormentis tegeret, et fossas Rhodiae urbis momento compleret. Denique classicos, commeatum, tormenta in naues imposuerat, quum foeda pestilentia nauales socios adorta coegit Selynem belli consilia omittere. Itaque subductis nauibus, quas euocauerat, copias domum dimisit; ipse uero haud multo post in grauiorem recidens morbum medicorum cum metu, tum imperitia extinctus est.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.