Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina egritudine haud satis firmo esset, uidereturque abiecta publicorum negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui
contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque priuatam, ad se admitteret, atque sine ullo ferme comitatu, saepius asino Aegyptio quam
equo insidens, in publicum prodiret, uehereturque eo iumento etiam extra urbem ― attamen uafer homo belli cogitationem haud quaquam omittebat. Nam quum Rhodiorum
iniurias ferre nequiret ― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora,
totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut
inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus
quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae
suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret.

|