Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno,
imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum
Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit,
nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic
pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in
posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam
interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam
-- 264 --
cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in
officio continuit; non tamen ausus est aedes regias (ita eum mater admonuerat) ingredi,
prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur
enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda
Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|