Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Qua finita a seditiosis rex promulgatur; Stephanum Bathorium uincit; mox tamen ipse a Iohanne Scepusiense uulneratur et capitur; agrestes ingentem stragem patiuntur; de Georgio horrendum supplicium sumitur; nobiles quidam a rusticis crudeliter interempti commemorantur.

Vix haec finierat nefarius homo, quum uniuersi simul clamore ingenti sublato regem eum appellarunt. Ille uero hoc nomine insignitus statim multitudinem, quo facilius regi posset atque imperata facere, in ordines distinxit, cuique ordini sua signa attribuens. Et quia uetus miles erat, pro temporis angustia aliquantum signa sequi et ordines seruare docuit. [1] Sed ne, dum ipse suos militaribus institutis assuefacit, nobilitas collectis uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri.

Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, 286 non nisi lacessitus pugnam initurus. Itaque ubi animaduertit Scytham sublatis signis in se progredi, uix tentato certamine, utpote uiribus impar, in oppidum Thibiscense sese recepit, paucis ex suis amissis, confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui illi indicaret, ut in oppidum Thibiscense ab agrestibus esset compulsus, quantoque in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum

-- 239 --

prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit.

Rustici conspecta turma equitum rati, ut erat, Sepusiensem cum magna manu aduentare, extemplo turbantur, atque ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma induit, conscensoque equo hostem in se uenientem, certamen haud detrectaturus, opperitur. Praeerat Sepusiensi turmae Petrus Petreius, ex ea regione Dalmatiae oriundus, quae inter Sauum et Drauum amneis sita aetate nostra Possega appellatur, patre Michaele Petreio, uiro longe fortissimo, natus, qui cernens Scytham ad pugnam per se ineundam haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in latus Scythae, qua thorax ferreus inter se non coierat (non enim suis sed raptis armis utebatur) adegit, delapsumque ex equo semianimem uinciri iubet. Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri.

Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet grauiter, ut dictum est, uulnerato, coronam e ferro fabricatam candentem eius capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem 287 interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium episcopum, Georgium Docium, Petrum Rhauosdium, Nicolaum Tornaeum. Ex quibus Caicium praesulem palo in uiscera eius adacto trucidarant, quamquam ferunt hunc antistitem ob libidines et stupra foeminis per uim illata meritas dedisse poenas.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.