Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis
ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in
-- 240 --
agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis
secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis
oppidi sese contineret, perinde ac pacificator, non hostis eo uenisset, misit nuntium ad
rusticos, quibus Ambrosius Saleresius, Pestensis ciuis, praeerat, qui regis nomine hunc in
modum eos est allocutus: certo scire regem neque Ambrosium
Saleresium, [1]
neque
colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus
Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto
bello capescendo tempus idoneum foret,
ad arma conuolasse; [2]
quare qui regi et
nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent,
atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere,
metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum
exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in
incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|