Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri,
Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem
tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto
Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, 290 ne Chaualam
sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam
Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus,
simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis,
pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat,
utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis [1]
constabat, et sicut numero hominum
Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros
arte aggredi. Itaque quosdam Christianos Turcaicae ditionis specie transfugarum misit ad
Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare,
atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc
nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per
trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine
insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere
potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam
paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse credendum.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|