Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et
Moschicos montes aliquandiu iter fecit. [1]
Vbi quum hostem non inuenisset, ad Periedros
montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer
laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus
usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo
fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium,
-- 244 --
existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios
equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem
consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem,
contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem
nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas,
fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur:
Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae
enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu
uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non
audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis,
in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te
omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum
hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi atque uirium est, elige
locum, in quo cum Selyne congressurus es, quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus [1]
sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si
in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|