Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama
tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate
attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu
-- 247 --
Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem
conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula
e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope
honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in
quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum 296
corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non
cremare) ignem iniecere, [1]
eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent,
appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum
clade conspecta, ferrent. Quidam spoliandi studio, simul et suos funeris causa inquirendi, dum hostilia uoluunt cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut aduersis uulneribus
uiderentur esse confectae. Et quod maiorem incutiebat admirationem, nullam earum
uiuam in potestate hostium uenisse satis constabat: tanto sane apud Sophenos amore
foeminae uiros suos prosequuntur, ut ne ad bellum euntes relinquant, tantaque his animi
magnitudo inest, mortisque, cuius metus plerosque uiros exanimat, [2]
contemptio.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|