Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci
praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim
Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui
Iamberdini conatus comprimeret, missus. Itaque in agro Damasceno pugna commissa,
qui defecerant profligati, Iamberdinus ipse, ut ex Salomonis literis ad quosdam amicos
scriptis cognitum est, interfectus, Damascus a Turcis recoepta, Alaudolaeque 319
iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam
Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius
Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae
-- 267 --
predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum
ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse.

|