Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte
ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae
rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper
sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus
impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus,
pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina orti et cardinalatus dignitate contra leges pontificias insigniti, administrauerat.
Porro Iulianus dignus odio non immerito uisus est, quia praeterquam, quod nulli [1]
praeclarae arti intentus erat, congerendae per omne nefas pecuniae reique ampliandę eo
ardore incensus erat, ut neque religionis, neque honesti, neque denique famae cultum
magnopere respiceret. Quamquam ferunt illum Florentino astu alieni abstinentiam in
paruis praestruxisse, nec tenui mercede ab honesto recessisse, ut et cupiditati suae non
sine operę precio satisfaceret, et iuditia de se hominum haud negligere interdum uideretur. Quo circa non modo ipse, sed etiam pontifex quasi a Iuliano deprauatus male
audiebat. Est enim auaritia, praesertim in 345 sacerdote, ualde detestanda, atque ad
omnium obloquia exposita.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|