Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut
famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec
-- 270 --
ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen
uiolando, nobis pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa
ab insolentia et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam
superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et
Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem 323 spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et
demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum
autem rei incipiendae momentum est, ut quod acturus sis, Deo propitio agas. Porro quae
iuste incoeperis, ea secundum ius fasque euentura sunt. Nunquam enim Deus iustae
defuit uindictae. Quum igitur Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu
possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere
Christianos reges superemus?
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|