Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et
honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro
collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, [1]
nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque
Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum
perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos
infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere
equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero
nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe
praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum
urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato,
uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum 339 inopia Turcis altius terram molientibus
obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis
accensi pulueris in liberum coelum effusa euanesceret citra ullam murorum concussionem.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|