Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Note (foot) return to page¤¤ ab erat
usque ad nondum Danubium lectio ed. Crau.: patri,
ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus: quem cum Rhacusani male
animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt,
hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam
esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine
pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad
Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli
quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa.
Nec altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare:
pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda
rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani,
misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam,
Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem
querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque
Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii, schismatici hominis,
societate, et Rhacusanae urbis oppugnatione, arceat. Pontifex literas extemplo
ad Venetos conscribit, hisque rebus diuinis interdicit, si ullum auxilii genus
aduersus Rhacusanos Bossinati homini praestitissent. Atque ita Veneti, metu
Pontificiae censurae, quieuere; sed nec quies Venetorum belli finem fecit. Nam
filius Stephani, quem a patre defecisse demonstrauimus, ita inimico animo
regiones ad patris imperium spectantes, Turcica manu sibi adiuncta, deuastando
peruagatus est, ut hoc in primis certamen, Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit,
et Cosaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem, non modo tributariam
fecerit, sed etiam in Turcicam seruitutem paene redegerit. Nimirum, ita
plerumque usu uenire solet, ut, qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem
se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod quidem
patrum nostrorum aetate, Illyricis, Thracibus, Macedonibus, et Graecis, his uero
temporibus Italis euenit. Quoniam alii, dum Gallorum ope, alii Hispanorum,
aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus,
quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit,
tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in
omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae
fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde
et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis
custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana
ciuitas auocauerat, reuertar.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|