Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Alberthi quoque legatio supprimitur.

Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis ingenii ac ualde

-- 19 --

suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat.

Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus, tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne regnum Hungariae non sine suo periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant.

Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam [1] Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum 21 modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio.

Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. [1] In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint.

Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut ex illius uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando

-- 20 --

quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones [1] accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus praetermiserint. Est enim proculdubio neffarius latro, qui de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet.

Nec equidem haec scriptis inserui, ac si ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia Vuladislauum ab Hungaris in regem acceptum repulsumue Albertum, quippe qui, praeterquam quod ab aliis accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. [1] Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et Albertho nullius sane fraude illud ablatum 22, sed potius Pestanorum comitiorum acclamatione, certissimo, ut exitus rei comprobauit, omine in regem paterni regni, in quod mox Vuladislaui maxime opera patri successit, designatum esse. Consueuit enim Deus plęraque arcanis quibusdam, ut ita dicam, notis, ac per ambages, prius quam ueniant, significare, quo uoluntas eius, tum demum, quum expleta fuerit, denuntiata fuisse cognoscatur.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.