Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis ingenii ac ualde

-- 19 --

suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.