Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Non ita multis post annis, Vuladislauo in expeditione aduersus Turcas suscepta interfecto, Alberthi filius regno iure sibi debito potitur, qui quum dolo suorum Pragae adolescens perisset, ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen
imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae
auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. [1]
Hic autem rex quum
paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates 3 nuncupant, sese Coruinum, ut
dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum
exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus
erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum
ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt,
progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam,
-- 5 --
caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui
posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod
Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia
illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest
ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, [2]
quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|