Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Matthiae regis uirtutes et uitia; Hungari, rebus dispositis, regium corpus Albam deferunt, mox comitia regi creando indicunt.

Itaque rex Matthias, dum signis fidit coelestibus, auxit fere 5 fatum, neque, quo maxime animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ― etenim Pragae in custodia erat cum rex ab Hungaris designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. [1] Inerat cum quadam non illiberali calliditate [2] magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit.

-- 7 --

Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam 6 largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut equos phaleratos, aut coelatum argentum dono non dederit. Atque iccirco nemo ad eum tam inimico accessit animo, quin amicissimus abierit.

Hoc insuper famae huius principis multum conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus.

Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria inter se consultant, utpote quae parta fuerat magno impendio ac sanguine Hungarorum. Stephano igitur Sepusiensium principi, qui tunc Viannensibus praeerat, magistratum prorogant, pecuniam in stipendium militum decernunt, atque quamprimum milites scribi [1] iubent. His decretis regis corpus, quod iam amicorum torpore, ut in tali fit casu, nondum curatum grauem odorem emittebat, Albam, ueterem regum sedem, ad sepeliendum defferri iubent. Budam mox petunt, Matthiaeque filio atque uxore in regias aedes deductis communi principum consilio comitia regi creando uniuersae nobilitati indicunt, uti Hungarorum mos est, cum rex absque liberis iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt.

-- 8 --

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.