Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Qui spe delusus studium suum in Alberthum, Polonorum regis filium, transfert; Hungari autem Vuladislauum eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant.

Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset, [1] ea ratione motum animaduerteret ― omnes enim oderant ciuis imperium ob recentem

-- 15 --

memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini tyrannidis ― studium suum in Alberthum, regis Polonorum filium, conuertit, eumque literis suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hungariam ueniret, hortatus est, ratus id neque comitiorum libertati obfuturum, et Hungaris pergratum fore, utpote quum probe nosset, uir moris antiqui haud imperitus, ueterem inter Polonos et Hungaros reges intercedere necessitudinem, Hungarosque in Polonia itemque Polonos in Hungaria uicissim regnasse.

Nec prudentem uirum fefellisset opinio, ni in comitiis de rege Boemorum Vuladislauo, Alberti fratre germano, uiro magna moderati regis fama, mentio fuisset facta. Plerumque enim ignauia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream Casimirum, illius gentis regem accessit, nulla magis alia re fretus quam si causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. 16 Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus.

Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum [1] maiorem natu filium inclinabat.

Itaque dum in utranque partem studiis regum accensis aliquot dies consultando absumuntur, et Vuladislauo interim tempus datum est ad gratiam Hungarorum ineundam, et Alberthi in Hungariam profectio prima praetermissa occasione sera fuit, animis Hungarorum iam fauore Vuladislaui praeoccupatis.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.