Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].

Next section

Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium.

At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, [1] atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. [2] Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri.

Itaque ueste lugubri deposita (tanta regii coniugii eius animum, priuatae uitae impatientem, cupiditas inuaserat) iubet tibicinis canere, puellas nobiles, quae regio more in eius ministerio erant, saltare choreasque cum aulicis, ut in nuptiis fieri solet, ducere, nummos in plebem aedibus eius obuersantem spargere, atque hoc praecio populi uoces plaususque aucupari; demumque Vuladislauum Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, [1] quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate 34 ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio censebatur. Itaque non deerant, qui propalam dicerent eo matrimonio pollutum iri familiam Casimirorum, ut illa subticeam, quae et quorundam malignitas in uulgus spargebat, et uxorem ducturo magis cauenda sunt quam uerecundo scriptori memoranda.

-- 31 --

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.