Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, [1] atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. [2] Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri.

Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.