Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Alberthus pacem respuens Hungariam uexat, Agrienses campos diripit, Cassouiam obsidione cingere parat, sed a Seuichouio Bohemo repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur.

Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde

-- 45 --

commeatus suppetere commodius possent, exercitum inducit, omnia hostiliter agere incipit, agrum populari, pecora abigere, uicos atque uillas incendere, castella oppidaque expugnare. [1] Mentio enim maxime Alemanici motus a Iano illata, quae Albertum fratri placare atque ad opem ferendam elicere debebat, auxit Vuladislaui ac Hungarorum contemptum.

Peruastata igitur Agriensi regione Casouiam uersus, nobilem ac fere liberam Hungariae urbem, mouit: quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones, gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante 52 portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis disponere occurrebat.

Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt.

His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, [1] oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt.

Itaque Alberthus [1] desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter

-- 46 --

Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit, oppida multa pagosque, atque 53 uillas magna Blasii infamia diripuit atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue iratus, funditus euertit. Hungari, quamquam nondum ullo iusto exercitu, quem Polonis obicerent, conscripto, magna angebantur sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio, quum praesertim nullae publicae essent pecuniae, quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare semper fere parati, multis in locis parua manu, ac pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda, [2] atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda omni erepta conuertebant. Itaque nouissimum hostium agmen insequentes assidue dies noctesque infesti aderant, ac transuersis praeliis lacescentes nihil ferme memoratu dignum agere Alberthum permittebant, quum ipsi nullam rei bene gerendae occasionem praetermitterent.

-- 47 --

Previous section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.