Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et
Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit,
et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui
leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, [1]
oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus
quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu
utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo
moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta.
Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt.

|